Die 2 novembris
IN COMMEMORATIONE OMNIUM FIDELIUM DEFUNCTORUM
Missæ quæ sequuntur ad libitum celebrantis adhiberi possunt (Hac die quilibet sacerdos tres Missas celebrare potest, servata tamen quæ statuta sunt a Benedicto XV, per Const. Apost. Incruentum Altaris Sacrificium, die 10 augusti 1915: A.A.S. 7 (1915) pp. 401-404.)
Quando dies 2 novembris incidit in dominicam, Missa fit de Commemoratione omnium fidelium defunctorum.
Cf. 1 Th 4, 14; 1 Cor 15, 22
Sicut Iesus mórtuus est et resurréxit,
ita et Deus eos qui dormiérunt per Iesum addúcet cum eo.
Et sicut in Adam omnes moriúntur,
ita et in Christo omnes vivificabúntur.
Preces nostras, quæsumus, Dómine, benígnus exáudi,
ut, dum attóllitur nostra fides
in Fílio tuo a mórtuis suscitáto,
in famulórum tuórum præstolánda resurrectióne
spes quoque nostra firmétur.
Per Dóminum.
Nostris, Dómine, propitiáre munéribus,
ut fámuli tui defúncti assumántur in glóriam cum Fílio tuo,
cuius magno pietátis iúngimur sacraménto.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
Cf. Io 11, 25-26
Ego sum resurréctio et vita, dicit Dóminus.
Qui credit in me, étiam si mórtuus fúerit, vivet;
et omnis, qui vivit et credit in me,
non moriétur in ætérnum.
Præsta, quæsumus, Dómine,
ut fámuli tui defúncti
in mansiónem lucis tránseant et pacis,
pro quibus paschále celebrávimus sacraméntum.
Per Christum.
Cf. 4 Esdr 2, 34-35
Réquiem ætérnam dona eis, Dómine,
et lux perpétua lúceat eis.
Deus, glória fidélium et vita iustórum,
cuius Fílii morte et resurrectióne redémpti sumus,
propitiáre fámulis tuis defúnctis,
ut, qui resurrectiónis nostræ mystérium agnovérunt,
ætérnæ beatitúdinis gáudia percípere mereántur.
Per Dóminum.
Omnípotens et miséricors Deus,
his sacrifíciis áblue, quæsumus, fámulos tuos defúnctos
a peccátis eórum in sánguine Christi,
ut, quos mundásti aqua baptísmatis,
indesinénter purífices indulgéntia pietátis.
Per Christum.
Cf. 4 Esdr 2, 35.34
Lux ætérna lúceat eis, Dómine,
cum Sanctis tuis in ætérnum, quia pius es.
Sumpto sacraménto Unigéniti tui,
qui pro nobis immolátus resurréxit in glória,
te, Dómine, supplíciter exorámus pro fámulis tuis defúnctis,
ut, paschálibus mystériis mundáti,
futúræ resurrectiónis múnere gloriéntur.
Per Christum.
Cf. Rom 8, 11
Deus, qui suscitávit Iesum a mórtuis,
vivificábit et mortália córpora nostra,
propter inhabitántem Spíritum eius in nobis.
Deus, qui Unigénitum tuum, devícta morte,
ad cæléstia transíre fecísti,
concéde fámulis tuis defúnctis,
ut, huius vitæ mortalitáte devícta,
te conditórem et redemptórem
possint perpétuo contemplári.
Per Dóminum.
Pro ómnibus fámulis tuis in Christo dormiéntibus
hóstiam, Dómine, súscipe benígnus oblátam,
ut, per hoc sacrifícium singuláre vínculis mortis exúti,
vitam mereántur ætérnam.
Per Christum.
Cf. Phil 3, 20-21
Salvatórem exspectámus Dóminum Iesum Christum,
qui reformábit corpus humilitátis nostræ
configurátum córpori claritátis suæ.
Multíplica, Dómine, his sacrifíciis suscéptis,
super fámulos tuos defúnctos misericórdiam tuam,
et, quibus donásti baptísmi grátiam,
da eis æternórum plenitúdinem gaudiórum.
Per Christum.