Ressources Catholiques Missel Romain
 
In Baptismate Domini
Tempus Nativitatis - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA • HEURES  CMT
 
Ubi sollemnitas Epiphaniæ ad dominicam transfertur, quæ die 7 vel 8 ianuarii occurrit, festum Baptismatis Domini celebratur feria secunda sequenti.
 
ANT. AD INTROITUM FRA  L/F
Cf. Mt 3, 16-17
Baptizáto Dómino, apérti sunt cæli,
et sicut colúmba super eum Spíritus mansit,
et vox Patris intónuit:
Hic est Fílius meus diléctus,
in quo mihi bene complácui.
Actus pænitentialis  Dicitur Glória in excélsis.
 
COLLECTA FRA  L/F
Omnípotens sempitérne Deus,
qui Christum, in Iordáne flúmine baptizátum,
Spíritu Sancto super eum descendénte,
diléctum Fílium tuum sollémniter declarásti,
concéde fíliis adoptiónis tuæ,
ex aqua et Spíritu Sancto renátis,
ut in beneplácito tuo iúgiter persevérent.
Per Dóminum.
 
Vel: FRA  L/F
Deus, cuius Unigénitus
in substántia nostræ carnis appáruit, præsta, quæsumus,
ut, per eum, quem símilem nobis foris agnóvimus,
intus reformári mereámur.
Qui tecum.
 
Lectiones
 
SUPER OBLATA FRA  L/F
Súscipe múnera, Dómine,
in dilécti Fílii tui revelatióne deláta,
ut fidélium tuórum oblátio in eius sacrifícium tránseat,
qui mundi vóluit peccáta miserátus ablúere.
Qui vivit et regnat in sæcula sæculórum.
 
Præfatio: De Baptismate Domini. FRA  L/F
 
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
V. Sursum corda.
R. Habémus ad Dóminum.
V. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
R. Dignum et iustum est.
 
Vere dignum et iustum est, æquum et salutáre,
nos tibi semper et ubíque grátias ágere:
Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus:
Qui miris signásti mystériis novum in Iordáne lavácrum,
ut, per vocem de cælo delápsam,
habitáre Verbum tuum inter hómines crederétur;
et, per Spíritum in colúmbæ spécie descendéntem,
Christus Servus tuus óleo perúngi lætítiæ
ac mitti ad evangelizándum paupéribus noscerétur.
Et ídeo cum cælórum virtútibus
in terris te iúgiter celebrámus,
maiestáti tuæ sine fine clamántes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra glória tua.
Hosánna in excélsis.
Benedíctus qui venit in nómine Dómini.
Hosánna in excélsis.
 
PREX EUCHARISTICA: PE IPE IIPE III
 
ANT. AD COMMUNIONEM FRA  L/F
Io 1, 32.34
Ecce de quo dicébat Ioánnes:
Ego vidi et testimónium perhíbui, quia hic est Fílius Dei.
 
POST COMMUNIONEM FRA  L/F
Sacro múnere satiáti,
cleméntiam tuam, Dómine, supplíciter exorámus,
ut, Unigénitum tuum fidéliter audiéntes,
fílii tui vere nominémur et simus.
Per Christum.
 
 
A feria II post hanc dominicam usque ad feriam III ante Quadragesimam decurrit tempus “ per annum ”. In Missis tum de dominica tum de feria adhibentur textus infra propositi
 
 
TEMPUS QUADRAGESIMÆ
 
1. Valde commendatur, ut tradita forma congregationis Ecclesiæ localis ad modum “ stationum ” romanarum, saltem in maioribus civitatibus et modo singulis locis aptiore, imprimis autem tempore Quadragesimæ, servetur et foveatur. Huiusmodi autem fidelium cœtus congregari poterunt, præsertim diœcesis Pastore præsidente, diebus dominicis aliisve infra hebdomadam opportunioribus, aut apud Sanctorum sepulcra, aut in præcipuis urbis ecclesiis vel sanctuariis, aut etiam quibusdam in locis peregrinationis, quæ in diœcesi magis frequentantur. Si ante Missam, quæ in his congregationibus celebratur, iuxtalocorum et rerum adiuncta, fit processio, tunc habetur collecta in ecclesia minore vel alio loco apto, extra ecclesiam, ad quam processio tendet. Post salutationem populi, sacerdos dicit orationem collectam de mysterio S. Crucis, vel pro remissione peccatorum, vel pro Ecclesia, præsertim locali, vel unam ex orationibus super populum. Tunc ordinatur processio ad ecclesiam in qua celebrabitur Missa, dum canuntur litaniæ Sanctorum. Apto tamen loco inseri possunt invocationes S. Patroni vel Fundatoris et Sanctorum Ecclesiæ localis. Cum processio ad ecclesiam pervenerit, sacerdos altare veneratur et, pro opportunitate, incensat. Omissis postea ritibus initialibus et, pro opportunitate Kýrie, profert collectam Missæ, quæ deinde prosequitur more solito.
2. In iis congregationibus, loco Missæ, haberi potest etiam aliqua celebratio verbi Dei, præsertim ad modum celebrationum pænitentialium, quæ pro tempore Quadragesimæ in Rituali Romano proponuntur.
3. In feriis huius temporis opportune adhiberi potest, in fine Missæ, ante benedictionem finalem, oratio super populum, pro unoquoque die ponitur.
4. Hoc tempore altare floribus ornari prohibetur ac sonus instrumentorum permittitur tantum ad cantum sustentandum. Excipiuntur tamen dominica Lætáre (IV Quadragesimæ) atque sollemnitates et festa.