In Baptismate Domini
Tempus Nativitatis - Anno C
Léctio libri Isaíæ prophétæ 40, 1-5.9-11
FRA •
L/F •
CMT
« Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis ».
Vox clamantis: « In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ».
Super montem excelsum ascende, tu, quæ evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quæ evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudæ: « Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et præmium illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ».
Psalmus responsorius 104(103), 1bc-2, 3-4, 24-25, 27-28, 29-30
FRA •
L/F •
CMT
R/ Bénedic, ánima mea, Dómino; magnificátus est veheménter.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Confessionem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
Extendens cælum sicut velum.
Qui exstruis in aquis cenacula tua.
Qui ponis nubem ascensum tuum,
qui ambulas super pennas ventorum.
Qui facis angelos tuos spiritus
et ministros tuos ignem urentem.
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine:
omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
Hoc mare magnum et spatiosum et latum:
illic reptilia, quorum non est numerus,
animalia pusilla cum magnis.
Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
Avertente autem te faciem, turbabuntur;
revocabis spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Titum 2, 11-14 ; 3, 4-7
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Apparuit gratia Dei salutaris omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sæcularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc sæculo, exspectantes beatam spem et adventum gloriæ magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi; qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum peculiarem, sectatorem bonorum operum.
Cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit super nos abunde per Iesum Christum salvatorem nostrum, ut iustificati gratia ipsius heredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Allelúia
Venit fórtior me, dixit Ioánnes; ipse vos baptizábit in Spíritu Sancto et igni.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 3, 15-16.21-22
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Existimante populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne, ne forte ipse esset Christus, respondit Ioannes dicens omnibus: « Ego quidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni ».
Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato et orante, apertum est cælum, et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de cælo facta est: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi ».