Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 2 februarii
IN PRÆSENTATIONE DOMINI
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Malachíæ prophétæ 3, 1-4 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus Deus:
« Ecce ego mittam angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam; et statim veniet ad templum suum Dominator, quem vos quæritis, et angelus testamenti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dominus exercituum; et quis poterit sustinere diem adventus eius, et quis stabit, cum apparebit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullonum; et sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Et placebit Domino sacrificium Iudæ et Ierusalem sicut diebus pristinis et sicut annis antiquis ».
Psalmus responsorius 24(23), 7, 8, 9, 10 FRA  L/F  CMT
R/ Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Attollite, portæ, capita vestra,
et elevamini, portæ æternales,
et introibit rex gloriæ.
 
Quis est iste rex gloriæ?
Dominus fortis et potens,
Dominus potens in prœlio.
 
Attollite, portæ, capita vestra,
et elevamini, portæ æternales,
et introibit rex gloriæ.
 
Quis est iste rex gloriæ?
Dominus virtutum ipse est rex gloriæ.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 2, 14-18 FRA  L/F  CMT
Quia pueri communicaverunt sanguini et carni, et ipse Iesus similiter participavit iisdem, ut per mortem destrueret eum, qui habebat mortis imperium, id est Diabolum, et liberaret eos, qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti.
Nusquam enim angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit. Unde debuit per omnia fratribus similari, ut misericors fieret et fidelis pontifex in iis, quæ sunt ad Deum, ut repropitiaret delicta populi; in quo enim passus est ipse tentatus, potens est eis, qui tentantur, auxiliari.
Allelúia
Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuæ, Israel.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 2, 22-40 vel brevior  FRA  L/F  CMT
Postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt Iesum parentes eius in Hierosolymam, ut sisterent Domino, sicut scriptum est in lege Domini: « Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur », et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
« Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel ».
Et erat pater eius et mater mirantes super his, quæ dicebantur de illo. Et benedixit illis Simeon et dixit ad Mariam matrem eius: « Ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israel et in signum, cui contradicetur — et tuam ipsius animam pertransiet gladius — ut revelentur ex multis cordibus cogitationes ».
Et erat Anna prophetissa, filia Phanuel, de tribu Aser. Hæc processerat in diebus multis et vixerat cum viro annis septem a virginitate sua; et hæc vidua usque ad annos octoginta quattuor, quæ non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et hæc ipsa hora superveniens confitebatur Deo et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Ierusalem.
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilæam in civitatem suam Nazareth.
Puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia; et gratia Dei erat super illum.
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 2, 22-32 FRA  L/F  CMT
Postquam impleti sunt dies purgationis eorum secundum legem Moysis, tulerunt Iesum parentes eius in Hierosolymam, ut sisterent Domino, sicut scriptum est in lege Domini: « Omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur », et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini: par turturum aut duos pullos columbarum.
Et ecce homo erat in Ierusalem, cui nomen Simeon, et homo iste iustus et timoratus, exspectans consolationem Israel, et Spiritus Sanctus erat super eum; et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini.
Et venit in Spiritu in templum. Et cum inducerent puerum Iesum parentes eius, ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo, et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit:
« Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum, quod parasti ante faciem omnium populorum, lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuæ Israel ».
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo vel Ad Offertorium