Die 29 iunii
SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
Ad Missam in die
Solemnitas
Léctio Actuum Apostolórum 12, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia. Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio. Videns autem quia placeret Iudæis, apposuit apprehendere et Petrum — erant autem dies Azymorum — quem cum apprehendisset, misit in carcerem tradens quattuor quaternionibus militum custodire eum, volens post Pascha producere eum populo. Et Petrus quidem servabatur in carcere; oratio autem fiebat sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites vinctus catenis duabus, et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
Et ecce angelus Domini astitit, et lumen refulsit in habitaculo; percusso autem latere Petri, suscitavit eum dicens: « Surge velociter! ». Et ceciderunt catenæ de manibus eius.
Dixit autem angelus ad eum: « Præcingere et calcea te sandalia tua! ». Et fecit sic.
Et dicit illi: « Circumda tibi vestimentum tuum et sequere me! ». Et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum; æstimabat autem se visum videre. Transeuntes autem primam custodiam et secundam venerunt ad portam ferream, quæ ducit ad civitatem, quæ ultro aperta est eis, et exeuntes processerunt vicum unum, et continuo discessit angelus ab eo.
Et Petrus ad se reversus dixit: « Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudæorum ».
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ex ómnibus terróribus meis erípuit me, Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum
et eripiet eos.
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 4, 6-8.17-18
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Ego iam delibor, et tempus meæ resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
Dominus autem mihi astitit et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum cæleste; cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
Allelúia
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; et portæ ínferi non prevalébunt advérsus eam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 13-19
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: « Quem dicunt homines esse Filium hominis?».
At illi dixerunt: « Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ».
Dicit illis: « Vos autem quem me esse dicitis? ».
Respondens Simon Petrus dixit: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ».
Respondens autem Iesus dixit ei: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis ».