Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 29 iunii
SS. PETRI ET PAULI, APOSTOLORUM
Ad Missam in vigilia
Solemnitas
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
vel Ad Missam in die
Léctio Actuum Apostolórum 3, 1-10 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Petrus et Ioannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; is cum vidisset Petrum et Ioannem incipientes introire in templum, rogabat, ut eleemosynam acciperet.
Intuens autem in eum Petrus cum Ioanne dixit: « Respice in nos ». At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. Petrus autem dixit: « Argentum et aurum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do: In nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambula! ». Et apprehensa ei manu dextera, allevavit eum; et protinus consolidatæ sunt bases eius et tali, et exsiliens stetit et ambulabat; et intravit cum illis in templum, ambulans et exsiliens et laudans Deum.
Et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem Deum; cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi.
Psalmus responsorius 19(18), 2-3, 4-5 FRA  L/F  CMT
R/ In omnem terram exivit sonus eorum.
Cæli enarrant gloriam Dei,
et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum,
et nox nocti indicat scientiam.
 
Non sunt loquelæ neque sermones,
quorum non intellegantur voces:
in omnem terram exivit sonus eorum,
et in fines orbis terræ verba eorum.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 11-20 FRA  L/F  CMT
Notum vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi. Audistis enim conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam; et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos in genere meo, abundantius æmulator exsistens paternarum mearum traditionum.
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum.
Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Allelúia
Dómine, tu ómnia scis; tu scis quia amo te.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 21, 15-19 FRA  L/F
Cum [manifestasset se Iesus discipulis suis] et prandisset cum eis, dicit Simoni Petro Iesus: « Simon Ioannis, diligis me plus his? ».
Dicit ei: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce agnos meos ».
Dicit ei iterum secundo: « Simon Ioannis, diligis me? ».
Ait illi: « Etiam, Domine, tu scis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas ».
Dicit ei tertio: « Simon Ioannis, amas me? ».
Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: « Amas me? », et dicit ei: « Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ».
Dicit ei: « Pasce oves meas.
Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ».
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: « Sequere me ».
Credo