Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 6 augusti
IN TRANSFIGURATIONE DOMINI
Festum
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 7, 9-10.13-14 FRA • CMT
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammæ ignis, rotæ eius ignis accensus. Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servierunt: potestas eius potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
Psalmus responsorius 97(96), 1-2, 5-6, 9 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus regnávit, altíssimus super omnem terram.
Dominus regnavit! Exsultet terra,
lætentur insulæ multæ.
Nubes et caligo in circuitu eius,
iustitia et iudicium firmamentum sedis eius.
 
Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini,
a facie Domini omnis terra.
Annuntiaverunt cæli iustitiam eius,
et viderunt omnes populi gloriam eius.
 
Quoniam tu Dominus, Altissimus super omnem terram,
nimis exaltatus es super omnes deos.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Petri apóstoli 1, 16-19 FRA • L/F • CMT
Carissimi:
Non captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis.
Accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam, voce prolata ad eum huiuscemodi a magnifica gloria: « Filius meus, dilectus meus hic est, in quo ego mihi complacui »; et hanc vocem nos audivimus de cælo prolatam, cum essemus cum ipso in monte sancto.
Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene facitis attendentes quasi lucernæ lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris.
Allelúia
Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
(Anno B, Anno C)
Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 17, 1-9 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: « Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ».
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ». Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: « Surgite et nolite timere ». Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus dicens: « Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ».
 
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo
Anno B:
Allelúia
Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 2-10 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Et respondens Petrus ait Iesu: « Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ». Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: « Hic est Filius meus dilectus; audite illum ». Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis, ne cui, quæ vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: « a mortuis resurgere ».
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo
Anno C:
Allelúia
Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 28b-36 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Assumpsit Iesus Petrum et Ioannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret. Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens. Et ecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias, qui visi in gloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem. Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius et duos viros, qui stabant cum illo.
Et factum est, cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: « Præceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliæ », nesciens quid diceret. Hæc autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timuerunt intrantibus illis in nubem.
Et vox facta est de nube dicens: « Hic est Filius meus electus; ipsum audite ». Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus.
Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quæ viderant.
Quando hoc festum incidit in dominicam, dicitur Credo