Die 15 augusti
IN ASSUMPTIONE BEATÆ MARIÆ VIRGINIS
Ad Missam in vigilia
Sollemnitas
Léctio libri primi Paralipómenon 15, 3-4, 15-16 ; 16, 1-2
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Congregavit David universum Israel in Ierusalem, ut afferretur arca Domini in locum suum, quem præparaverat ei; necnon et filios Aaron et Levitas.
Tulerunt autem filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses iuxta verbum Domini, umeris suis in vectibus. Dixitque David principibus Levitarum, ut constituerent de fratribus suis cantores in organis musicorum, nablis videlicet et lyris et cymbalis, ut resonaret fortiter sonitus lætitiæ.
Attulerunt igitur arcam Dei et constituerunt eam in me dio tabernaculi, quod tetenderat ei David, et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
Psalmus responsorius 132(131), 6-7, 9-10, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Surge, Dómine, in réquiem tuam, tu et arca fortitúdinis tuæ!
Ecce audivimus eam esse in Ephratha,
invenimus eam in campis Iaar.
Ingrediamur in tabernaculum eius,
adoremus ad scabellum pedum eius.
Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
Propter David servum tuum
non avertas faciem christi tui.
Quoniam elegit Dominus Sion,
desideravit eam in habitationem sibi:
« Hæc requies mea in sæculum sæculi;
hic habitabo, quoniam desideravi eam ».
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 54b-57
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: « Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus? ». Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
Allelúia
Beáti qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 27-28
FRA •
L/F
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: « Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti! ».
At ille dixit: « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».