Die 21 decembris
S. Petri Canisii, presbyteri et Ecclesiæ doctoris
Memoria ad libitum
vel lectiones de memoria:
Allelúia
Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera et gloríficent Patrem vestrum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 5, 13-19
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vos estis sal terræ; quod si sal evanuerit, in quo salietur? Ad nihilum valet ultra, nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus. Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus, qui in domo sunt. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in cælis est. Nolite putare quoniam veni solvere Legem aut Prophetas; non veni solvere, sed adimplere. Amen quippe dico vobis: Donec transeat cælum et terra, iota unum aut unus apex non præteribit a Lege, donec omnia fiant. Qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno cælorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno cælorum ».