Sabbato - Hebd IX
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 4, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius: prædica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina. Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple.
Ego enim iam delibor, et tempus meæ resolutionis instat. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; in reliquo reposita est mihi iustitiæ corona, quam reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi sed et omnibus, qui diligunt adventum eius.
Psalmus responsorius 71(70), 8-9, 14-15ab, 16-17, 22
FRA •
L/F •
CMT
R/ Os meum annuntiábit salutáre tuum, Dómine.
Repleatur os meum laude tua,
tota die magnitudine tua.
Ne proicias me in tempore senectutis;
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
Ego autem semper sperabo,
et adiciam super omnem laudem tuam.
Os meum annuntiabit iustitiam tuam,
tota die salutare tuum.
Veniam ad potentias Domini;
Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
Deus, docuisti me a iuventute mea;
et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Nam et ego confitebor tibi
in psalterio veritatem tuam, Deus meus;
psallam tibi in cithara, Sanctus Israel.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 12, 38-44
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus turbis in doctrina sua: « Cavete a scribis, qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro et in primis cathedris sedere in synagogis et primos discubitus in cenis; qui devorant domos viduarum et ostentant prolixas orationes. Hi accipient amplius iudicium ».
Et sedens contra gazophylacium aspiciebat quomodo turba iactaret æs in gazophylacium; et multi divites iactabant multa. Et cum venisset una vidua pauper, misit duo minuta, quod est quadrans.
Et convocans discipulos suos ait illis: « Amen dico vobis: Vidua hæc pauper plus omnibus misit, qui miserunt in gazophylacium: Omnes enim ex eo, quod abundabat illis, miserunt; hæc vero de penuria sua omnia, quæ habuit, misit, totum victum suum ».