Beatæ Mariæ Virginis Ecclesiæ Matris
Ferie II post Pentecosten
Memoria
Léctio libri Génesis 3, 9-15.20
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam comedit Adam de ligno,] vocavit Dominus Deus eum et dixit ei: « Ubi es? ».
Qui ait: « Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me ».
Cui dixit: « Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præceperam, ne comederes, comedisti? ».
Dixitque Adam: « Mulier, quam dedisti sociam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comedi ».
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: « Quid hoc fecisti? ».
Quæ respondit: « Serpens decepit me, et comedi ».
Et ait Dominus Deus ad serpentem: « Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia pecora et omnes bestias agri! Super pectus tuum gradieris et pulverem comedes cunctis diebus vitæ tuæ. Inimicitias ponam inter te et mulierem et semen tuum et semen illius; ipsum conteret caput tuum, et tu conteres calcaneum eius ».
Et vocavit Adam nomen uxoris suæ Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
vel:
Léctio Actuum Apostolórum 1, 12-14
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam assumptus est Iesus in cælum,] reversi sunt in Ierusalem a monte, qui vocatur Oliveti, qui est iuxta Ierusalem sabbati habens iter.
Et cum introissent, in cenaculum ascenderunt, ubi manebant et Petrus et Ioannes et Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomæus et Matthæus, Iacobus Alphæi et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. Hi omnes erant perseverantes unanimiter in oratione cum mulieribus et Maria matre Iesu et fratribus eius.
Psalmus responsorius 87(86), 1-3, 5-7
FRA •
L/F •
CMT
R/ Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei!
Fundamenta eius in montibus sanctis;
diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
Et de Sion dicetur: « Hic et ille natus est in ea;
et ipse firmavit eam Altissimus ».
Dominus referet in librum populorum:
« Hi nati sunt illic ».
Et cantant sicut choros ducentes:
« Omnes fontes mei in te ».
Allelúia
O felix Virgo, quae Dóminum genuísti, o beáta Mater Ecclésiæ, quæ in nobis foves Spíritum Fílii tui Iesu Christe.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 19, 17-18 ; 25-39
FRA •
L/F
In illo tempore:
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris
eius, Maria Cleopæ, et Maria Magdalene.
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem
diligebat, dicit matri: « Mulier, ecce filius tuus ».
Deinde dicit discipulo: « Ecce mater tua ». Et ex
illa hora accepit eam discipulus in sua.
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut
consummaretur Scriptura, dicit: « Sitio ».
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto
hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius.
Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: « Consummatum
est! ». Et inclinato capite tradidit spiritum.
Iudæi ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce
corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt
Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur.
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et
alterius, qui crucifixus est cum eo;
ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non
fregerunt eius crura,
sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit
sanguis et aqua.