Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 10 ianuarii vel feria quinta post Epiphaniam
Tempus Nativitatis
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 4, 19 - 5, 4 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Nos diligimus, quoniam Deus prior dilexit nos. Si quis dixerit: « Diligo Deum », et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
Hæc est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victoria, quæ vicit mundum: fides nostra.
Psalmus responsorius 72(71), 1-2, 14.15bc, 17 FRA  L/F  CMT
R/ Adorábunt te, Dómine, omnes gentes terræ.
Deus, iudicium tuum regi da
et iustitiam tuam filio regis;
iudicet populum tuum in iustitia
et pauperes tuos in iudicio.
 
Ex oppressione et violentia redimet animas eorum,
et pretiosus erit sanguis eorum coram illo.
Et orabunt pro ipso semper;
tota die benedicent ei.
 
Sit nomen eius benedictum in sæcula,
ante solem permanebit nomen eius.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terræ,
omnes gentes magnificabunt eum.
Allelúia
Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 14-22a FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilæam. Et fama exiit per universam regionem de illo. Et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus.
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione, prædicare annum Domini acceptum ».
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
Cœpit autem dicere ad illos: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ». Et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius.
Ad Offertorium