Die 9 ianuarii vel feria quarta post Epiphaniam
Tempus Nativitatis
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 4, 11-18
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. Deum nemo vidit umquam; si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et caritas eius in nobis consummata est.
In hoc cognoscimus quoniam in ipso manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis. Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi.
Quisque confessus fuerit: « Iesus est Filius Dei », Deus in ipso manet, et ipse in Deo. Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet.
In hoc consummata est caritas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die iudicii; quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate.
Psalmus responsorius 72(71), 1-2, 10-11, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Adorábunt te, Dómine, omnes gentes terræ.
Deus, iudicium tuum regi da
et iustitiam tuam filio regis;
iudicet populum tuum in iustitia
et pauperes tuos in iudicio.
Reges Tharsis et insulæ munera offerent,
reges Arabum et Saba dona adducent.
Et adorabunt eum omnes reges,
omnes gentes servient ei.
Quia liberabit inopem clamantem
et pauperem, cui non erat adiutor.
Parcet pauperi et inopi,
et animas pauperum salvas faciet.
Allelúia
Glória tibi, Christe, prædicáto géntibus; glória tibi, Christe, crédito in mundo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 6, 45-52
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam saturati sunt quinque milia virorum,] statim coegit Iesus discipulos suos ascendere navem, ut præcederent trans fretum ad Bethsaidam, dum ipse dimitteret populum. Et cum dimisisset eos, abiit in montem orare.
Et cum sero factum esset, erat navis in medio mari, et ipse solus in terra. Et videns eos laborantes in remigando, erat enim ventus contrarius eis, circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans super mare et volebat præterire eos.
At illi, ut viderunt eum ambulantem super mare, putaverunt phantasma esse et exclamaverunt; omnes enim eum viderunt et conturbati sunt. Statim autem locutus est cum eis et dicit illis: « Confidite, ego sum; nolite timere! ». Et ascendit ad illos in navem, et cessavit ventus.
Et valde nimis intra se stupebant; non enim intellexerant de panibus, sed erat cor illorum obcæcatum.