Die 11 ianuarii vel feria sexta post Epiphaniam
Tempus Nativitatis
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 5, 5-13
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testificantur: Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
Hæc scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
vel
R/ Allelúia
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 12-16
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum esset Iesus in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: « Domine, si vis, potes me mundare ».
Et extendens manum tetigit illum dicens: « Volo, mundare! »; et confestim lepra discessit ab illo.
Et ipse præcepit illi, ut nemini diceret, sed: « Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis ».
Perambulabat autem magis sermo de illo, et conveniebant turbæ multæ, ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis; ipse autem secedebat in desertis et orabat.