Ressources Catholiques Missel Romain
 
In Ascensione Domini
Tempus paschale – Anno A
Solemnitas
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 1, 1-11 FRA  L/F  CMT
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Iesus facere et docere, usque in diem, qua, cum præcepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quæ sunt de regno Dei.
Et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: « Quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ».
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ». Dixit autem eis: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudæa et Samaria et usque ad ultimum terræ ».
Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cælum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum ».
Psalmus responsorius 47(46), 2-3, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubæ.
vel
R/ Allelúia.
Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
 
Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubæ.
Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
 
Quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter.
Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 17-23 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriæ, det vobis Spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione eius, illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis eius, quæ divitiæ gloriæ hereditatis eius in sanctis, et quæ sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiæ virtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro; et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ, quæ est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.
Allelúia
Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus: ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 28, 16-20 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Undecim discipuli abierunt in Galilæam, in montem ubi constituerat illis Iesus, et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
Et accedens Iesus locutus est eis dicens: « Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quæcumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem sæculi ».
Credo