In Ascensione Domini
Tempus paschale – Anno C
Solemnitas
Léctio Actuum Apostolórum 1, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cœpit Iesus facere et docere, usque in diem, qua, cum præcepisset apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est; quibus et præbuit seipsum vivum post passionem suam in multis argumentis, per dies quadraginta apparens eis et loquens ea, quæ sunt de regno Dei.
Et convescens præcepit eis ab Hierosolymis ne discederent, sed exspectarent promissionem Patris: « Quam audistis a me, quia Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini in Spiritu Sancto non post multos hos dies ».
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: « Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli? ». Dixit autem eis: « Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem, superveniente Sancto Spiritu in vos, et eritis mihi testes et in Ierusalem et in omni Iudæa et Samaria et usque ad ultimum terræ ».
Et cum hæc dixisset, videntibus illis, elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Cumque intuerentur in cælum, eunte illo, ecce duo viri astiterunt iuxta illos in vestibus albis, qui et dixerunt: « Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Iesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum ».
Psalmus responsorius 47(46), 2-3, 6-7, 8-9
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ascéndit Deus in iúbilo, et Dóminus in voce tubæ.
vel
R/ Allelúia.
Omnes gentes, plaudite manibus,
iubilate Deo in voce exsultationis.
Quoniam Dominus Altissimus, terribilis,
rex magnus super omnem terram.
Ascendit Deus in iubilo,
et Dominus in voce tubæ.
Psallite Deo, psallite;
psallite regi nostro, psallite.
Quoniam rex omnis terræ Deus,
psallite sapienter.
Regnavit Deus super gentes,
Deus sedet super sedem sanctam suam.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 9, 24-28 ; 10, 19-23
FRA •
L/F •
CMT
Non in manufacta Sancta Christus introivit, quæ sunt similitudo verorum, sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis; neque ut sæpe offerat semetipsum, quemadmodum pontifex intrat in Sancta per singulos annos in sanguine alieno. Alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi; nunc autem semel in consummatione sæculorum ad destitutionem peccati per sacrificium sui manifestatus est.
Et quemadmodum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium, sic et Christus, semel oblatus ad multorum auferenda peccata, secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem.
Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitum Sanctorum in sanguine Iesu, quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen, id est carnem suam, et sacerdotem magnum super domum Dei, accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda; teneamus spei confessionem indeclinabilem, fidelis enim est, qui repromisit.
Allelúia
Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus: ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 24, 46-53
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sic scriptum est, Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, et prædicari in nomine eius pænitentiam in remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Vos estis testes horum.
Et ecce ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtutem ex alto ».
Eduxit autem eos foras usque in Bethaniam et, elevatis manibus suis, benedixit eis. Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis et ferebatur in cælum. Et ipsi adoraverunt eum et regressi sunt in Ierusalem cum gaudio magno et erant semper in templo benedicentes Deum.