In Baptismate Domini
Tempus Nativitatis - Anno B
Léctio libri Isaíæ prophétæ 55, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Hæc dicit Dominus:
« Omnes sitientes, venite ad aquas; et, qui non habetis argentum, properate, emite et comedite, venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Quare appenditis argentum non in panibus et laborem vestrum non in saturitate? Audite, audientes me, et comedite bonum, ut delectetur in crassitudine anima vestra. Inclinate aurem vestram et venite ad me; audite, ut vivat anima vestra, et feriam vobiscum pactum sempiternum, misericordias David fideles.
Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus. Ecce gentem, quam nesciebas, vocabis, et gentes, quæ te non cognoverunt, ad te current, propter Dominum Deum tuum et Sanctum Israel, quia glorificavit te.
Quærite Dominum, dum inveniri potest; invocate eum, dum prope est. Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas; et revertatur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad Deum nostrum, quoniam multus est ad ignoscendum. Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ, neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus. Quia sicut exaltantur cæli a terra, sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.
Et quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud ».
Psalmus responsorius: Liber Isaiæ prophétæ 12, 2-3, 4bcd, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Hauriétis aquas in gáudio de fóntibus salútis.
« Ecce Deus salutis meæ;
fiducialiter agam et non timebo,
quia fortitudo mea et laus mea Dominus,
et factus est mihi in salutem ».
Et haurietis aquas in gaudio de fontibus salutis.
« Confitemini Domino et invocate nomen eius,
notas facite in populis adinventiones eius;
mementote quoniam excelsum est nomen eius.
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit;
notum sit hoc in universa terra.
Exsulta et lauda, quæ habitas in Sion,
quia magnus in medio tui Sanctus Israel ».
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 5, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus.
Hæc est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et hæc est victoria, quæ vicit mundum: fides nostra. Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testificantur: Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. [Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.]
Allelúia
Vidit Ioánnes Iesum veniéntem ad se et ait: « Ecce agnus Dei, qui tollit peccátum mundi »
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 7-11
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Prædicabat Ioannes dicens: « Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ».
Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. Et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; et vox facta est de cælis: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ».