Feria V post Ss.mam Trinitatem. Sanctissimi Corporis et Sanguinis Christi
Tempus « per annum » – Anno B
Solemnitas
In diebus illis:
Venit Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: « Omnia verba Domini, quæ locutus est, faciemus ».
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens ædificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare.
Assumensque volumen fœderis legit, audiente populo, qui dixerunt: « Omnia, quæ locutus est Dominus, faciemus et erimus obœdientes ». Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: « Hic est sanguis fœderis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ».
Psalmus responsorius 116(115), 12-13, 15.16bc, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo.
vel
R/ Allelúia.
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea.
Tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 9, 11-15
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Christus cum advenit pontifex futurorum bonorum, per amplius et perfectius tabernaculum, non manufactum, id est non huius creationis, neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in Sancta, æterna redemptione inventa.
Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulæ aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum æternum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi.
Et ideo novi testamenti mediator est, ut, morte intercedente in redemptionem earum prævaricationum, quæ erant sub priore testamento, repromissionem accipiant, qui vocati sunt æternæ hereditatis.
Lauda, Sion, Salvatorem,
Lauda ducem et pastorem
In hymnis et canticis.
Quantum potes, tantum aude,
Quia maior omni laude,
Nec laudare sufficis.
Laudis thema specialis,
Panis vivus et vitalis
Hodie proponitur.
Quem in sacræ mensa cœnæ
Turbæ fratrum duodenæ
Datum non ambigitur.
Sit laus plena, sit sonora ;
Sit iucunda, sit decora
Mentis iubilatio.
Dies enim solemnis agitur
In qua mensæ prima recolitur
Huius institutio.
In hac mensa novi Regis,
Novum pascha novæ legis
Phase vetus terminat.
Vetustatem novitas,
Umbram fugat veritas,
Noctem lux eliminat.
Quod in coena Christus gessit
Faciendum hoc expressit
In sui memoriam.
Docti sacris institutis,
Panem, vinum in salutis
Consecramus hostiam.
Dogma datur christianis
Quod in camem transit panis
Et vinum in sanguinem.
Quod non capis, quod non vides
Animosa firmat fides
Præter rerum ordinem.
Sub diversis speciebus,
Signis tantum et non rebus,
Latent res eximiæ.
Caro cibus, sanguis potus,
Manet tamen Christus totus
Sub utraque specie.
A sumente non concisus,
Non confractus, non divisus,
Integer accipitur.
Sumit unus, sumunt mille,
Quantum isti tantum ille,
Nec sumptus consumitur.
Sumunt boni, sumunt mali,
Sorte tamen inæquali
Vitæ vel interitus.
Mors est malis, vita bonis :
Vide paris sumptionis
Quam sit dispar exitus.
Fracto demum Sacramento,
Ne vacilles, sed memento
Tantum esse sub fragmento
Quantum toto tegitur.
Nulla rei fit scissura,
Signi tantum fit fractura
Qua nec status nec statura
Signati minuitur.
Ecce panis angelorum
Factus cibus viatorum,
Vere panis filiorum
Non mittendus canibus.
In figuris præsignatur,
Cum Isaac immolatur,
Agnus paschæ deputatur,
Datur manna patribus.
Bone Pastor, panis vere,
Jesu nostri miserere,
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
In terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales
Qui nos pascis hic mortales,
Tuos ibi commensales,
Coheredes et sodales
Fac sanctorum civium.
Amen.
Allelúia
Ego sum panis vívus, qui de cælo descéndi, dicit Dóminus; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 14, 12-16.22-26
FRA •
L/F •
CMT
Primo die Azymorum, quando Pascha immolabant, dicunt Iesu discipuli eius: « Quo vis eamus et paremus, ut manduces Pascha? ».
Et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis: « Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagœnam aquæ baiulans; sequimini eum et, quocumque introierit, dicite domino domus: «Magister dicit: Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?». Et ipse vobis demonstrabit cenaculum grande stratum paratum; et illic parate nobis ». Et abierunt discipuli et venerunt in civitatem et invenerunt, sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha.
Et manducantibus illis, accepit panem et benedicens fregit et dedit eis et ait: « Sumite: hoc est corpus meum ». Et accepto calice, gratias agens dedit eis; et biberunt ex illo omnes. Et ait illis: « Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effunditur. Amen dico vobis: Iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei ».
Et hymno dicto, exierunt in montem Olivarum.