Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 2 ianuarii
Tempus Nativitatis
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 2, 22-28 FRA  L/F  CMT
Carissimi:
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet.
Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis: vitam æternam. Hæc scripsi vobis de eis, qui seducunt vos.
Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo.
Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4 FRA  L/F  CMT
R/ Vidérunt omnes términi terræ salutáre Dei nostri.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Allelúia
Multifáriam olim Deus locútus pátribus in prophétis, in novíssimis his diébus locútus est nobis in Fílio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 19-28 FRA  L/F  CMT
Hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: « Tu quis es? ». Et confessus est et non negavit; et confessus est: « Non sum ego Christus ».
Et interrogaverunt eum: « Quid ergo? Elias es tu? ».
Et dicit: « Non sum »
« Propheta es tu? ».
Et respondit: « Non ».
Dixerunt ergo ei: « Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ».
Ait: « Ego vox clamantis in deserto: «Dirigite viam Domini», sicut dixit Isaias propheta ».
Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis; et interrogaverunt eum et dixerunt ei: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ».
Respondit eis Ioannes dicens: « Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Ad Offertorium