Die 5 ianuarii
Tempus Nativitatis
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 3, 11-21
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligamus alterutrum. Non sicut Cain: ex Maligno erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera eius maligna erant, fratris autem eius iusta.
Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quoniam transivimus de morte in vitam, quoniam diligimus fratres; qui non diligit, manet in morte. Omnis, qui odit fratrem suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem.
In hoc novimus caritatem, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.
Qui habuerit substantiam mundi et viderit fratrem suum necesse habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo?
Filioli, non diligamus verbo nec lingua sed in opere et veritate. In hoc cognoscemus quoniam ex veritate sumus, et in conspectu eius placabimus corda nostra, quoniam si reprehenderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognoscit omnia. Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 4, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Iubiláte Dómino, omnis terra.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 43-51
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Voluit Iesus exire in Galilæam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: « Sequere me ». Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
Invenit Philippus Nathanæl et dicit ei: « Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ».
Et dixit ei Nathanæl: « A Nazareth potest aliquid boni esse? ».
Dicit ei Philippus: « Veni et vide ».
Vidit Iesus Nathanæl venientem ad se et dicit de eo: « Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ».
Dicit ei Nathanæl: « Unde me nosti? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ».
Respondit ei Nathanæl: « Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ».
Et dicit ei: « Amen, amen dico vobis: Videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ».