Die 6 ianuarii
Tempus Nativitatis
Léctio Epístolæ primæ béati Ioánnis apóstoli 5, 5-13
FRA •
L/F •
CMT
Carissimi:
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?
Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Iesus Christus; non in aqua solum sed in aqua et in sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur, quoniam Spiritus est veritas. Quia tres sunt, qui testificantur: Spiritus et aqua et sanguis; et hi tres in unum sunt.
Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei maius est, quoniam hoc est testimonium Dei, quia testificatus est de Filio suo. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium in se. Qui non credit Deo, mendacem facit eum, quoniam non credidit in testimonium, quod testificatus est Deus de Filio suo.
Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus, et hæc vita in Filio eius est. Qui habet Filium, habet vitam; qui non habet Filium Dei, vitam non habet.
Hæc scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomen Filii Dei.
Psalmus responsorius 148(147), 12-13, 14-15, 19-20
FRA •
L/F •
CMT
R/ Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
vel
R/ Allelúia
Lauda, Ierusalem, Dominum;
collauda Deum tuum, Sion.
Quoniam confortavit seras portarum tuarum,
benedixit filiis tuis in te.
Qui ponit fines tuos pacem,
et adipe frumenti satiat te.
Qui emittit eloquium suum terræ,
velociter currit verbum eius.
Qui annuntiat verbum suum Iacob,
iustitias et iudicia sua Israel.
Non fecit taliter omni nationi
et iudicia sua non manifestavit eis.
Allelúia
Cæli apérti sunt et vox Patris intónuit: « Hic est Fílius meus diléctus : audíte illum ».
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 7-11
vel •
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Prædicabat Ioannes dicens: « Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ».
Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilææ et baptizatus est in Iordane ab Ioanne. Et statim ascendens de aqua vidit apertos cælos et Spiritum tamquam columbam descendentem in ipsum; et vox facta est de cælis: « Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ».
vel
Allelúia
Pópulus qui sedébat in ténebris lucem vidit magnam, et sedéntibus in regióne et umbra mortis lux orta est eis.
In illo tempore, Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Iannæ, qui fuit Ioseph, qui fuit Matthathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggæ, qui fuit Maath, qui fuit Matthathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda, qui fuit Ioanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri, qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her, qui fuit Iesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Simeon, qui fuit Iudæ, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim, qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ, qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, qui fuit Seruch, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, qui fuit Mathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan, qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
vel brevior:
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 3, 23.31-34.36.38
FRA •
L/F
Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Ioseph, qui fuit Heli, qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuit David, qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson, qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuit Esrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudæ, qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor, qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech, qui fuit Henoch, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.