Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 13 maii
Beatæ Mariæ Virginis de Fatima
Memoria ad libitum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 61, 9-11 FRA  L/F  CMT
Scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
Psalmus responsorius 45(44), 11-12, 14-15, 16-17 FRA  L/F
R/ Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam
vel
R/ Ecce sponsus: éxite óbviam Christo Dómino.
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam
et obliviscere populum tuum et domum patris tui;
et concupiscet rex speciem tuam.
Quoniam ipse est dominus tuus, et adora eum.
 
Gloriosa nimis filia regis intrinsecus,
texturis aureis circumamicta.
In vestibus variegatis adducetur regi;
virgines post eam, proximæ eius, afferuntur tibi.
 
Afferuntur in lætitia et exsultatione,
adducuntur in domum regis.
Pro patribus tuis erunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
Allelúia
Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima; quia ex te ortus est sol iustítiæ, Christus Deus noster.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 27-28 FRA  L/F
In illo tempore:
Loquente Iesu ad turbas, extollens vocem quædam mulier de turba dixit illi: « Beatus venter, qui te portavit, et ubera, quæ suxisti! ».
At ille dixit: « Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt! ».
Ad Offertorium