Die 14 maii
S. MATTHIÆ, APOSTOLI
Festum
Léctio Actuum Apostolórum 1, 15-17.20-26
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti —:
« Viri fratres, oportebat impleri Scripturam, quam prædixit Spiritus Sanctus per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Iesum, quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. Scriptum est enim in libro Psalmorum: «Fiat commoratio eius deserta, et non sit qui inhabitet in ea» et: «Episcopatum eius accipiat alius». Oportet ergo ex his viris, qui nobiscum congregati erant in omni tempore, quo intravit et exivit inter nos Dominus Iesus, incipiens a baptismate Ioannis usque in diem, qua assumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum fieri unum ex istis ».
Et statuerunt duos, Ioseph, qui vocabatur Barsabbas, qui cognominatus est Iustus, et Matthiam. Et orantes dixerunt: « Tu, Domine, qui corda nosti omnium, ostende quem elegeris ex his duobus unum accipere locum ministerii huius et apostolatus, de quo prævaricatus est Iudas, ut abiret in locum suum ». Et dederunt sortes eis, et cecidit sors super Matthiam, et annumeratus est cum undecim apostolis.
Psalmus responsorius 113(112), 1-2, 3-4, 5-6, 7-8
FRA •
L/F •
CMT
R/ Collocávit eum Dóminus cum princípibus pópuli sui.
vel
R/ Allelúia.
Laudate, pueri Domini,
laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum
ex hoc nunc et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum
laudabile nomen Domini.
Excelsus super omnes gentes Dominus,
super cælos gloria eius.
Quis sicut Dominus Deus noster,
qui in altis habitat,
et se inclinat, ut respiciat
in cælum et in terram?
Suscitans de terra inopem,
de stercore erigens pauperem,
ut collocet eum cum principibus,
cum principibus populi sui.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 9-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea. Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei præcepta servavi et maneo in eius dilectione.
Hæc locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos; maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
Vos amici mei estis, si feceritis, quæ ego præcipio vobis. Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. Hæc mando vobis, ut diligatis invicem ».