Die 11 iunii
S. Barnabæ, apostoli
Memoria
Léctio Actuum Apostolórum 11, 21b-26 ; 13, 1-3
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Multus numerus credentium conversus est ad Dominum. Auditus est autem sermo in auribus Ecclesiæ, quæ erat in Ierusalem, super istis, et miserunt Barnabam usque Antiochiam; qui cum pervenisset et vidisset gratiam Dei, gavisus est et hortabatur omnes proposito cordis permanere in Domino, quia erat vir bonus et plenus Spiritu Sancto et fide. Et apposita est turba multa Domino.
Profectus est autem Tarsum, ut quæreret Saulum; quem cum invenisset, perduxit Antiochiam. Factum est autem eis, ut annum totum conversarentur in Ecclesia et docerent turbam multam, et cognominarentur primum Antiochiæ discipuli Christiani.
Erant autem in Ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ et doctores: Barnabas et Simeon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis et Manæn, qui erat Herodis tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
Ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus, dixit Spiritus Sanctus: « Separate mihi Barnabam et Saulum in opus, ad quod vocavi eos ». Tunc ieiunantes et orantes imponentesque eis manus dimiserunt illos.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4, 5-6
FRA •
L/F
R/ In conspéctu géntium revelávit Dóminus iustítiam suam.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
in tubis ductilibus et vice tubæ corneæ,
iubilate in conspectu regis Domini.
Allelúia
Eúntes docéte omnes gentes, dicit Dóminus; ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sæculi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 7-13
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Euntes prædicate dicentes: «Appropinquavit regnum cælorum». Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones eicite; gratis accepistis, gratis date.
“Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam; dignus enim est operarius cibo suo. In quamcumque civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis in ea dignus sit; et ibi manete donec exeatis.
« Intrantes autem in domum, salutate eam; et si quidem fuerit domus digna, veniat pax vestra super eam; si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertatur ».