Die 11 iulii
S. Benedicti, abbatis
Memoria, Festum in Europa
Léctio libri Proverbiórum 2, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
Fili mi, si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te, intendens ad sapientiam aurem tuam, inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam; si enim sapientiam invocaveris et dederis vocem tuam prudentiæ, si quæsieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros conquisieris illam, tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies. Quia Dominus dat sapientiam, et ex ore eius scientia et prudentia.
Thesaurizabit rectis sollertiam et clipeus erit gradientibus simpliciter servans semitas iustitiæ et vias sanctorum custodiens. Tunc intelleges iustitiam et iudicium et æquitatem et omnem semitam bonam.
Psalmus responsorius 34(33), 2-3, 4-5, 6-7, 8-9, 10-11
FRA •
L/F
R/ Benedícam Dóminum in omni témpore.
vel
R/ Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus.
Benedicam Dominum in omni tempore,
semper laus eius in ore meo.
In Domino gloriabitur anima mea,
audiant mansueti et lætentur.
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
Vallabit angelus Domini in circuitu timentes eum
et eripiet eos.
Gustate et videte quoniam suavis est Dominus;
beatus vir, qui sperat in eo.
Timete Dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
Divites eguerunt et esurierunt,
inquirentes autem Dominum non deficient omni bono.
(Allelúia)
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 19, 27-29
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Petrus ad Iesum:
« Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te. Quid ergo erit nobis? ».
Iesus autem dixit illis: « Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis in throno gloriæ suæ, sedebitis et vos super thronos duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Et omnis, qui reliquit domos vel fratres aut sorores aut patrem aut matrem aut filios aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet et vitam æternam possidebit ».