Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 24 augusti
S. BARTHOLOMÆI, APOSTOLI
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 21, 9b-14 FRA  L/F  CMT
Locutus est angelus mecum dicens: « Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ».
Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de cælo a Deo, habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quæ sunt duodecim tribuum filiorum Israel.
Ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres; et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.
Psalmus responsorius 145(144), 10-11, 12-13ab, 17-18 FRA  L/F  CMT
R/ Sancti tui, Dómine, notam fáciant glóriam regni tui.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
 
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
 
Iustus Dominus in omnibus viis suis
et sanctus in omnibus operibus suis.
Prope est Dominus omnibus invocantibus eum,
omnibus invocantibus eum in veritate.
Allelúia
Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es rex Israel!
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 45-51 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Invenit Philippus Nathanæl et dicit ei: « Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetæ invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ».
Et dixit ei Nathanæl: « A Nazareth potest aliquid boni esse? ».
Dicit ei Philippus: « Veni et vide ».
Vidit Iesus Nathanæl venientem ad se et dicit de eo: « Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ».
Dicit ei Nathanæl: « Unde me nosti? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ».
Respondit ei Nathanæl: « Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ».
Et dicit ei: « Amen, amen dico vobis: Videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ».
Ad Offertorium