Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 29 septembris
SS. MICHÆLIS, GABRIELIS ET RAPHÆLIS, ARCHANGELORUM
Festum
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Daniélis prophétæ 7, 9-10.13-14 vel  FRA  L/F  CMT
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammæ ignis, rotæ eius ignis accensus. Fluvius igneus effluebat et egrediebatur a facie eius; milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei: iudicium sedit, et libri aperti sunt.
Aspiciebam ergo in visione noctis: et ecce cum nubibus cæli quasi Filius hominis veniebat et usque ad Antiquum dierum pervenit, et in conspectu eius obtulerunt eum; et data sunt ei potestas et honor et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ ipsi servierunt: potestas eius potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum eius, quod non corrumpetur.
vel:
Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis apóstoli 12, 7-12a FRA  L/F  CMT
Factum est prœlium in cælo, Michael et angeli eius, ut prœliarentur cum dracone. Et draco pugnavit et angeli eius, et non valuit, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt.
Et audivi vocem magnam in cælo dicentem: « Nunc facta est salus et virtus et regnum Dei nostri et potestas Christi eius, quia proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Et ipsi vicerunt illum propter sanguinem Agni et propter verbum testimonii sui; et non dilexerunt animam suam usque ad mortem. Propterea lætamini, cæli et qui habitatis in eis. Væ terræ et mari, quia descendit Diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet! ».
Psalmus responsorius 138(137), 1-2a, 2bcd-3, 4-5 FRA  L/F  CMT
R/ In conspéctu angelórum psallam tibi, Dómine.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo,
quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi,
adorabo ad templum sanctum tuum.
 
Et confitebor nomini tuo
propter misericordiam tuam et veritatem tuam,
quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me;
multiplicabis in anima mea virtutem.
 
Confitebuntur tibi, Domine, omnes reges terræ,
quia audierunt eloquia oris tui.
Et cantabunt vias Domini,
quoniam magna est gloria Domini.
Allelúia.
Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, minístri eius qui fácitis voluntátem eius.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 47-51 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Vidit Iesus Nathanæl venientem ad se et dicit de eo: « Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ».
Dicit ei Nathanæl: « Unde me nosti? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ».
Respondit ei Nathanæl: « Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ».
Et dicit ei: « Amen, amen dico vobis: Videbitis cælum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ».
Ad Offertorium