Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 19 decembris
Feriæ Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Iúdicum 13, 2-7.24-25a FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Erat vir quidam de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem. Cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: « Ecce sterilis es et absque liberis, sed concipies et paries filium. Cave ergo, ne vinum bibas ac siceram nec immundum quidquam comedas, quia ecce concipies et paries filium, cuius non tanget caput novacula: erit enim puer nazaræus Dei ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philisthinorum ».
Quæ cum venisset ad maritum, dixit ei: « Vir Dei venit ad me habens aspectum sicut angelus Domini, terribilis nimis. Non interrogavi eum, unde esset, nec ipse nomen suum mihi indicavit. Et dixit mihi: “Ecce concipies et paries filium; cave, ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris immundo: erit enim puer nazaræus Dei ex utero matris usque ad diem mortis suæ” ».
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer, et benedixit ei Dominus. Cœpitque spiritus Domini impellere eum in Castris Dan inter Saraa et Esthaol.
Psalmus responsorius 71(70), 3-4a, 5-6ab, 16-17 FRA  L/F  CMT
R/ Repleátur os meum laude, ut cantem glóriam tuam.
Esto mihi in rupem præsidii
et in domum munitam, ut salvum me facias,
quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu.
Deus meus, eripe me de manu peccatoris.
 
Quoniam tu es exspectatio mea, Domine;
Domine, spes mea a iuventute mea.
Super te innixus sum ex utero,
de ventre matris meæ tu es susceptor meus.
 
Veniam ad potentias Domini;
Domine, memorabor iustitiæ tuæ solius.
Deus, docuisti me a iuventute mea;
et usque nunc annuntiabo mirabilia tua.
Allelúia
Radix Iesse, stans in signum populórum: veni ad liberándum nos, iam noli tardáre.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 5-25 FRA  L/F  CMT
Fuit in diebus Herodis regis Iudææ sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abiæ, et uxor illi de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini, irreprehensibiles. Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.
Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit, ut incensum poneret ingressus in templum Domini; et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi.
Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.
Ait autem ad illum angelus: « Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua, et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem. Et erit gaudium tibi et exsultatio, et multi in nativitate eius gaudebunt: erit enim magnus coram Domino et vinum et siceram non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ et multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum. Et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ, ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam ».
Et dixit Zacharias ad angelum: « Unde hoc sciam? Ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis ».
Et respondens angelus dixit ei: « Ego sum Gabriel, qui adsto ante Deum, et missus sum loqui ad te et hæc tibi evangelizare. Et ecce: eris tacens et non poteris loqui usque in diem, quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo ».
Et erat plebs exspectans Zachariam, et mirabantur quod tardaret ipse in templo. Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo; et ipse erat innuens illis et permansit mutus.
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. Post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens: « Sic mihi fecit Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines ».
Ad Offertorium