Ressources Catholiques Missel Romain
 
Die 20 decembris
Feriæ Adventus
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 7, 10-14 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Achaz dicens: « Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ».
Et dixit Achaz: « Non petam et non tentabo Dominum ».
Et dixit: « Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel ».
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Introíbit Dóminus: ipse est rex glóriæ.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
 
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
 
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Clavis David, qui áperis portas ætérni regni: veni et educ vinctum de domo cárceris sedéntem in ténebris.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38 FRA  L/F  CMT
In mense sexto missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
Ad Offertorium