Die 22 decembris
Feriæ Adventus
Léctio libri primi Samuélis 1, 24-28
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Adduxit Anna Samuelem secum, postquam ablactaverat, cum vitulo trium annorum et tribus modiis farinæ et utre vini; et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus.
Et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Heli, et ait Anna: « Obsecro, mi domine; vivit anima tua, domine, ego sum illa mulier, quæ steti coram te hic orans Dominum. Pro puero isto oravi, et dedit mihi Dominus petitionem meam, quam postulavi eum. Idcirco et ego commodavi eum Domino; cunctis diebus, quibus vivet, postulatus erit pro Domino ».
Et adoraverunt ibi Dominum.
Responsorius : Liber primum Samuélis 2, 1, 4-5, 6-7, 8abcd
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exsultávit cor meum in Dómino Salvatóre meo.
« Exsultavit cor meum in Domino,
exaltatum est cornu meum in Deo meo;
dilatatum est os meum super inimicos meos,
quoniam lætata sum in salutari tuo.
Arcus fortium confractus est,
et infirmi accincti sunt robore.
Saturati prius pro pane se locaverunt,
et famelici non eguerunt amplius.
Sterilis peperit plurimos,
et, quæ multos habebat filios, emarcuit.
Dominus mortificat et vivificat,
deducit ad infernum et reducit.
Dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat.
Suscitat de pulvere egenum
et de stercore elevat pauperem,
ut sedeat cum principibus
et solium gloriæ teneat.
Allelúia
Rex géntium et lapis anguláris Ecclésiæ: veni et salva hóminem quem de limo formásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 46-56
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Ait Maria:
« Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo, quia respexit humilitatem ancillæ suæ. Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo, dispersit superbos mente cordis sui; deposuit potentes de sede et exaltavit humiles; esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum, recordatus misericordiæ, sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini eius in sæcula ».
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam.