Die 24 decembris
Feriæ Adventus
Léctio libri secúndi Samuélis 7, 1-5.8b-12.14a.16
FRA •
L/F •
CMT
Factum est cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: « Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ».
Dixitque Nathan ad regem: « Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ».
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: « Vade et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis.
Prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.
Et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ».
Psalmus responsorius 89(88), 2-3, 4-5, 27.29
FRA •
L/F •
CMT
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo.
Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: « In æternum misericordia ædificabitur »,
in cælis firmabitur veritas tua.
« Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
Usque in æternum confirmabo semen tuum
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
In æternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
Allelúia
Oriens, splendor lucis ætérnæ et sol iustítiæ: veni et illúmina sedéntes in ténebris et umbra mortis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 67-79
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Zacharias, pater Ioannis, impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens:
« Benedictus Dominus, Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebi suæ et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum eius, salutem ex inimicis nostris et de manu omnium, qui oderunt nos; ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti, iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis, ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris.
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias eius, ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum, per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitabit nos oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».