Immaculati Cordis beatæ Mariæ Virginis
Sabbato post dominicam secundam post Pentecosten
Memoria
Léctio libri Isaíæ prophétæ 61, 9-11
FRA •
CMT
Scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
Responsorius : Liber primi Samuélis 2, 1.4-5ab.6-8d
FRA •
CMT
R/ Exsultávit cor meum in Dómino salvatóre meo
Exsultavit cor meum in Domino,
exaltatum est cornu meum in Deo meo;
dilatatum est os meum super inimicos meos,
quoniam lætata sum in salutari tuo.
Arcus fortium confractus est,
et infirmi accincti sunt robore.
Saturati prius pro pane se locaverunt,
et famelici non eguerunt amplius.
Sterilis peperit plurimos,
et, quæ multos habebat filios, emarcuit.
Dominus mortificat et vivificat,
deducit ad infernum et reducit.
Dominus pauperem facit et ditat,
humiliat et sublevat.
Suscitat de pulvere egenum
et de stercore elevat pauperem,
et sedeat cum principibus
et solium gloriæ teneat.
Allelúia
Beáta Virgo María, quæ consevábat verbum Dei, cónferens in corde suo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 2, 41-51
FRA
Ibant parentes Iesu per omnes annos in Ierusalem in die festo Paschæ. Et cum factus esset annorum duodecim, ascendentibus illis secundum consuetudinem diei festi, consummatisque diebus, cum redirent, remansit puer Iesus in Ierusalem, et non cognoverunt parentes eius. Existimantes autem illum esse in comitatu, venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos; et non invenientes regressi sunt in Ierusalem requirentes eum.
Et factum est, post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum, audientem illos et interrogantem eos; stupebant autem omnes, qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Et videntes eum admirati sunt, et dixit Mater eius ad illum: « Fili, quid fecisti nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quærebamus te ».
Et ait ad illos: « Quid est quod me quærebatis? Nesciebatis quia in his, quæ Patris mei sunt, oportet me esse? ». Et ipsi non intellexerunt verbum, quod locutus est ad illos.
Et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis. Et mater eius conservabat omnia verba in corde suo.