Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica Pentecostes – Ad Missam in die
Tempus paschale – Anno B
Solemnitas
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Actuum Apostolórum 2, 1-11 FRA  L/F  CMT
Cum compleretur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco. Et factus est repente de cælo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum; et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et cœperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis.
Erant autem in Ierusalem habitantes Iudæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est; facta autem hac voce, convenit multitudo et confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Stupebant autem et mirabantur dicentes:
« Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt? Et quomodo nos audimus unusquisque propria lingua nostra, in qua nati sumus? Parthi et Medi et Elamitæ et qui habitant Mesopotamiam, Iudæam quoque et Cappadociam, Pontum et Asiam, Phrygiam quoque et Pamphyliam, Ægyptum et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenem, et advenæ Romani, Iudæi quoque et proselyti, Cretes et Arabes, audimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei ».
Psalmus responsorius 104(103), 1ab.24ac, 29bc-30, 31.34 FRA  L/F  CMT
R/ Emítte Spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.
vel
R/ Allelúia.
Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
impleta est terra creatura tua.
 
Revocabis spiritum eorum, et deficient
et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
 
Sit gloria Domini in sæculum;
lætetur Dominus in operibus suis.
Iucundum sit ei eloquium meum,
ego vero delectabor in Domino.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 5, 16-25 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis. Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; hæc enim invicem adversantur, ut non, quæcumque vultis, illa faciatis. Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Manifesta autem sunt opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ, invidiæ, ebrietates, comissationes et his similia; quæ prædico vobis, sicut prædixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex. Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
SEQUENTIA FRA  L/F
Veni, Sancte Spiritus,
et emitte cælitus
lucis tuæ radium.
 
Veni, pater pauperum,
veni, dator munerum
veni, lumen cordium.
 
Consolator optime,
dulcis hospes animæ,
dulce refrigerium.
 
In labore requies,
in æstu temperies
in fletu solatium.
 
O lux beatissima,
reple cordis intima
tuorum fidelium.
 
Sine tuo numine,
nihil est in homine,
nihil est innoxium.
 
Lava quod est sordidum,
riga quod est aridum,
sana quod est saucium.
 
Flecte quod est rigidum,
fove quod est frigidum,
rege quod est devium.
 
Da tuis fidelibus,
in te confidentibus,
sacrum septenarium.
 
Da virtutis meritum,
da salutis exitum,
da perenne gaudium.
 
Amen, Alleluia.
Allelúia
Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 15, 26-27 ; 16, 12-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me; sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.
Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo. Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet, loquetur et, quæ ventura sunt, annuntiabit vobis. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
Omnia, quæcumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis ».
Credo