Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica Pentecostes – Ad Missam in vigiliam
Tempus paschale
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Génesis 11, 1-9 vel • FRA • L/F • CMT
Erat universa terra labii unius et sermonum eorundem. Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Sennaar et habitaverunt in eo. Dixitque alter ad proximum suum: « Venite, faciamus lateres et coquamus eos igni ». Habueruntque lateres pro saxis et bitumen pro cæmento.
Et dixerunt: « Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad cælum, et faciamus nobis nomen, ne dividamur super faciem universæ terræ ».
Descendit autem Dominus, ut videret civitatem et turrim, quam ædificaverunt filii hominum, et dixit Dominus: « Ecce unus est populus et unum labium omnibus; et hoc est initium operationis eorum, nec eis erit deinceps difficile, quidquid cogitaverint facere. Venite igitur, descendamus et confundamus ibi linguam eorum, ut non intellegat unusquisque vocem proximi sui ».
Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco super faciem universæ terræ, et cessaverunt ædificare civitatem. Et idcirco vocatum est nomen eius Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ, et inde dispersit eos Dominus super faciem universæ terræ.
vel:
Léctio libri Exodi 19, 3-8a.16-20b vel • FRA • L/F
In diebus illis:
Moyses ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: « Hæc dices domui Iacob et annuntiabis filiis Israel:
Vos ipsi vidistis, quæ fecerim Ægyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et adduxerim ad me. Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est enim omnis terra. Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta.
Hæc sunt verba, quæ loqueris ad filios Israel ».
Venit Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos mandaverat Dominus. Responditque universus populus simul: « Cuncta, quæ locutus est Dominus, faciemus ».
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinæ vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Et sonitus bucinæ paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius.
vel:
Liber Ezechiélis prophétæ 37, 1-14 vel • FRA • L/F
In diebus illis:
Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et posuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus, et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.
Et dixit ad me: « Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ». Et dixi: « Domine, tu nosti ».
Et dixit ad me: « Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini. Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis, et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ».
Et prophetavi, sicut præceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam. Et vidi: et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper, sed spiritum non habebant.
Et dixit ad me: « Vaticinare ad spiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, ut reviviscant ».
Et prophetavi, sicut præceperat mihi, et ingressus est in ea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
Et dixit ad me: « Fili hominis, ossa hæc universa domus Israel est. Ipsi dicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”. Propterea vaticinare et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus:
Ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israel; et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestra et eduxero vos de tumulis vestris, populus meus. Et dabo spiritum meum in vobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia ego Dominus. Locutus sum et facio », ait Dominus Deus.
vel:
Léctio libri Ioélis prophétæ 3, 1-5 FRA • L/F
Hæc dicit Dominus:
« Effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt; sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem et ignem et columnas fumi; sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Et erit: omnis, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit, quia in monte Sion et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit ».
Psalmus responsorius 104(103), 1-2a, 24.35c, 27-28, 29bc-30 FRA • L/F
R/ Emítte Spíritum tuum, Dómine, et rénova fáciem terræ.
vel
R/ Allelúia.
Benedic, anima mea, Domino.
Domine Deus meus, magnificatus es vehementer!
Maiestatem et decorem induisti,
amictus lumine sicut vestimento.
 
Quam multiplicata sunt opera tua, Domine!
Omnia in sapientia fecisti,
impleta est terra creatura tua.
Benedic, anima mea, Domino.
 
Omnia a te exspectant,
ut des illis escam in tempore suo.
Dante te illis, colligent,
aperiente te manum tuam, implebuntur bonis.
 
Revocabis spiritum eorum, et deficient,
et in pulverem suum revertentur.
Emittes spiritum tuum, et creabuntur,
et renovabis faciem terræ.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 22-27 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Scimus quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Allelúia
Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 7, 37-39 FRA • L/F
In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: « Si quis sitit, veniat ad me et bibat, qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquæ vivæ ».
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.
Credo