Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria quinta in Cena Domini
Hebdomadæ sanctæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Exodi 12, 1-8.11-14 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Ægypti: « Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Loquimini ad universum cœtum filiorum Israel et dicite eis:
Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suæ, iuxta numerum animarum, quæ sufficere possunt ad esum agni. Erit autem vobis agnus absque macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel hædis tolletis et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. Et sument de sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum; et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis amaris.
Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est Transitus) Domini! Et transibo per terram Ægypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti ab homine usque ad pecus; et in cunctis diis Ægypti faciam iudicia, ego Dominus. Erit autem sanguis vobis in signum in ædibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero terram Ægypti.
Habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno ».
Psalmus responsorius 116(115), 12-13, 15.16bc, 17-18 FRA  L/F  CMT
R/ Calix benedictiónis communicátio Sánguinis Christi est
Quid retribuam Domino
pro omnibus, quæ retribuit mihi?
Calicem salutaris accipiam
et nomen Domini invocabo.
 
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
Ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea.
 
Tibi sacrificabo hostiam laudis
et nomen Domini invocabo.
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 11, 23-26 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Ego accepi a Domino, quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Iesus, in qua nocte tradebatur, accepit panem et gratias agens fregit et dixit: « Hoc est corpus meum, quod pro vobis est; hoc facite in meam commemorationem »; similiter et calicem, postquam cenatum est, dicens: « Hic calix novum testamentum est in meo sanguine; hoc facite, quotiescumque bibetis, in meam commemorationem ». Quotiescumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis, mortem Domini annuntiatis, donec veniat.
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 13, 1-15 FRA  L/F  CMT
Ante diem festum Paschæ, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, præcinxit se. Deinde mittit aquam in pelvem et cœpit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat præcinctus.
Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: « Domine, tu mihi lavas pedes? ».
Respondit Iesus et dixit ei: « Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ».
Dicit ei Petrus: « Non lavabis mihi pedes in æternum! ».
Respondit Iesus ei: « Si non lavero te, non habes partem mecum ».
Dicit ei Simon Petrus: « Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ».
Dicit ei Iesus: « Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ». Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: « Non estis mundi omnes ».
Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: « Scitis quid fecerim vobis? Vos vocatis me: «Magister» et: «Domine», et bene dicitis; sum etenim. Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis ».
Lotio pedum