Ad Missam Chrismatis
Hebdomadæ sanctæ
Léctio libri Isaíæ prophétæ 61, 1-3a.6a.8b-9
FRA •
L/F •
CMT
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum læta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prædicarem captivis liberationem et clausis apertionem; ut prædicarem annum placabilem Domino et diem ultionis Deo nostro; ut consolarer omnes lugentes, ut ponerem lugentibus Sion et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu mæroris.
vos autem Sacerdotes Domini vocabimini, Ministri Dei nostri dicetur vobis.
Dabo opus eorum in veritate et fœdus perpetuum feriam eis. Et scietur in gentibus semen eorum, et germen eorum in medio populorum; omnes, qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen, cui benedixit Dominus.
Psalmus responsorius 89(88), 21-22, 25.27
FRA •
L/F •
CMT
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo
Inveni David servum meum;
oleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea firma erit cum eo,
et brachium meum confortabit eum.
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso,
et in nomine meo exaltabitur cornu eius.
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
Léctio libri Apocalýpsis beáti Ioánnis apóstoli 1, 5-8
FRA •
L/F •
CMT
[Gratia vobis et pax] ab Iesu Christo, qui est testis fidelis, primogenitus mortuorum et princeps regum terræ. Ei, qui diligit nos et solvit nos a peccatis nostris in sanguine suo et fecit nos regnum, sacerdotes Deo et Patri suo, ipsi gloria et imperium in sæcula sæculorum. Amen.
Ecce venit cum nubibus, et videbit eum omnis oculus et qui eum pupugerunt, et plangent se super eum omnes tribus terræ. Etiam, amen.
Ego sum Alpha et Omega, dicit Dominus Deus, qui est et qui erat et qui venturus est, Omnipotens.
Spíritu Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 16-21
FRA •
L/F
In illo tempore:
Venit Iesus Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. Et traditus est illi liber prophetæ Isaiæ; et ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
« Spiritus Domini super me; propter quod unxit me evangelizare pauperibus, misit me prædicare captivis remissionem et cæcis visum, dimittere confractos in remissione, prædicare annum Domini acceptum ».
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. Cœpit autem dicere ad illos: « Hodie impleta est hæc Scriptura in auribus vestris ».