Feria sexta in Passione Domini
Hebdomadæ sanctæ
Léctio libri Isaíæ prophétæ 52, 13-15 - 53, 1-12
FRA •
L/F •
CMT
Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. Sicut obstupuerunt super eum multi, sic deformis erat, quasi non esset hominis species eius, filiorum hominis aspectus eius, sic disperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum, quia, quæ non sunt narrata eis, viderunt et, quæ non audierunt, contemplati sunt.
« Quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Et ascendit sicut virgultum coram eo et sicut radix de terra sitienti. Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum, et non erat aspectus, ut desideraremus eum. Despectus erat et novissimus virorum, vir dolorum et sciens infirmitatem, et quasi abscondebamus vultum coram eo; despectus, unde nec reputabamus eum.
Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi plagatum, percussum a Deo et humiliatum. Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra; disciplina pacis nostræ super eum, et livore eius sanati sumus. Omnes nos quasi oves erravimus, unusquisque in viam suam declinavit; et posuit Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum ».
Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus, qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quæ coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum. Angustia et iudicio sublatus est. De generatione eius quis curabit? Quia abscissus est de terra viventium; propter scelus populi mei percussus est ad mortem. Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius.
Et Dominus voluit conterere eum infirmitate. Si posuerit in piaculum animam suam, videbit semen longævum, et voluntas Domini in manu eius prosperabitur. Propter laborem animæ eius videbit lucem, saturabitur in scientia sua. Iustificabit iustus servus meus multos et iniquitates eorum ipse portabit.
Ideo dispertiam ei multos, et cum fortibus dividet spolia, pro eo quod tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est; et ipse peccatum multorum tulit et pro transgressoribus rogat.
Psalmus responsorius 31(30), 2.6, 12-13, 15-16, 17.25
FRA •
L/F •
CMT
R/ Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum.
In te, Domine, speravi, non confundar in æternum;
in iustitia tua libera me.
In manus tuas commendo spiritum meum;
redemisti me, Domine, Deus veritatis.
Apud omnes inimicos meos factus sum opprobrium
et vicinis meis valde et timor notis meis:
qui videbant me foras, fugiebant a me.
Oblivioni a corde datus sum tamquam mortuus;
factus sum tamquam vas perditum.
Ego autem in te speravi, Domine;
dixi: « Deus meus es tu,
in manibus tuis sortes meæ ».
Eripe me de manu inimicorum meorum
et a persequentibus me.
Illustra faciem tuam super servum tuum,
salvum me fac in misericordia tua.
Viriliter agite, et confortetur cor vestrum,
omnes, qui speratis in Domino.
Léctio Epístolæ ad Hebræos 4, 14-16 ; 5, 7-9
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Habentes pontificem magnum, qui penetravit cælos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem. Non enim habemus pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris, tentatum autem per omnia secundum similitudinem absque peccato; adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiæ, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilium opportunum.
Christus enim in diebus carnis suæ, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quæ passus est, obœdientiam; et, consummatus, factus est omnibus obœdientibus sibi auctor salutis æternæ.
Christus factus est pro nobis obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omne nomen.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 18, 1-40 – 19, 1-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Egressus est Iesus cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. Iesus itaque sciens omnia, quæ ventura erant super eum, processit et dicit eis: « Quem quæritis? ».
Responderunt ei: « Iesum Nazarenum ».
Dicit eis: « Ego sum! ». Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: « Ego sum! », abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Iterum ergo eos interrogavit: « Quem quæritis? ».
Illi autem dixerunt: « Iesum Nazarenum ».
Respondit Iesus: « Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quæritis, sinite hos abire », ut impleretur sermo, quem dixit: « Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ».
Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.
Dixit ergo Iesus Petro: « Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ».
Cohors ergo et tribunus et ministri Iudæorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudæis: « Expedit unum hominem mori pro populo ».
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ et introduxit Petrum. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: « Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ».
Dicit ille: « Non sum! ». Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.
Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. Respondit ei Iesus: « Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quæ dixerim ego ».
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: « Sic respondes pontifici? ».
Respondit ei Iesus: « Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me cædis? ».
Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: « Numquid et tu ex discipulis eius es? ».
Negavit ille et dixit: « Non sum! ».
Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: « Nonne ego te vidi in horto cum illo? ». Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
Adducunt ergo Iesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: « Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ».
Responderunt et dixerunt ei: « Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ».
Dixit ergo eis Pilatus: « Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ».
Dixerunt ei Iudæi: « Nobis non licet interficere quemquam », ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.
Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: « Tu es rex Iudæorum? ».
Respondit Iesus: « A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ».
Respondit Pilatus: « Numquid ego Iudæus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ».
Respondit Iesus: « Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudæis; nunc autem meum regnum non est hinc ».
Dixit itaque ei Pilatus: « Ergo rex es tu? ».
Respondit Iesus: « Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ».
Dicit ei Pilatus: « Quid est veritas? ».
Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudæos et dicit eis: « Ego nullam invenio in eo causam. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudæorum? ».
Clamaverunt ergo rursum dicentes: « Non hunc sed Barabbam! ». Erat autem Barabbas latro.
Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; et veniebant ad eum et dicebant: « Ave, rex Iudæorum! », et dabant ei alapas.
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: « Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ». Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: « Ecce homo! ».
Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: « Crucifige, crucifige! ».
Dicit eis Pilatus: « Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ».
Responderunt ei Iudæi: « Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ».
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit et ingressus est prætorium iterum et dicit ad Iesum: « Unde es tu? ». Iesus autem responsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilatus: « Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ».
Respondit Iesus: « Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ».
Exinde quærebat Pilatus dimittere eum; Iudæi autem clamabant dicentes: « Si hunc dimittis, non es amicus Cæsaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Cæsari ». Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. Erat autem Parasceve Paschæ, hora erat quasi sexta.
Et dicit Iudæis: « Ecce rex vester! ».
Clamaverunt ergo illi: « Tolle, tolle, crucifige eum! ».
Dicit eis Pilatus: « Regem vestrum crucifigam? ».
Responderunt pontifices: « Non habemus regem, nisi Cæsarem ». Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur.
Susceperunt ergo Iesum. Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariæ locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: « Iesus Nazarenus Rex Iudæorum ». Hunc ergo titulum multi legerunt Iudæorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Græce.
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudæorum: « Noli scribere: Rex Iudæorum, sed: Ipse dixit: «Rex sum Iudæorum» ».
Respondit Pilatus: « Quod scripsi, scripsi! ».
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. Dixerunt ergo ad invicem: « Non scindamus eam, sed sortiamur de illa, cuius sit », ut Scriptura impleatur dicens: « Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ». Et milites quidem hæc fecerunt.
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopæ, et Maria Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: « Mulier, ecce filius tuus ». Deinde dicit discipulo: « Ecce mater tua ». Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.
Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: « Sitio ». Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: « Consummatum est! ». Et inclinato capite tradidit spiritum.
Iudæi ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua.
Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptura impleatur: « Os non comminuetur eius », et iterum alia Scriptura dicit: « Videbunt in quem transfixerunt ».
Post hæc autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathæa, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudæorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius.
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloes quasi libras centum. Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudæis est sepelire. Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. Ibi ergo propter Parascevem Iudæorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.