Sanctæ Familiæ Iesu, Mariæ et Ioseph
Tempus Nativitatis – Anno A
Léctio libri Ecclesiástici 3, 3-7.14-17a
FRA •
L/F •
CMT
Deus honoravit patrem in filiis et iudicium matris firmavit in filios. Qui honorat patrem, exorabit pro peccatis et continebit se ab illis et in oratione dierum exaudietur. Et, sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem suum, iucundabitur in filiis et in die orationis suæ exaudietur; qui honorat patrem suum, vita vivet longiore, et, qui obœdit patri, refrigerabit matrem.
Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; et, si defecerit sensu, veniam da et ne spernas eum omnibus diebus vitæ eius. Eleemosyna enim patris non erit in oblivione, nam pro peccatis ipsa plantabitur et in iustitia ædificabitur tibi.
Psalmus responsorius 128(127), 1-2, 3, 4-5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beáti omnes qui timent Dóminum, qui ámbulant in víis eius.
Beatus omnis, qui timet Dominum,
qui ambulat in viis eius.
Labores manuum tuarum manducabis,
beatus es, et bene tibi erit.
Uxor tua sicut vitis fructifera
in lateribus domus tuæ;
filii tui sicut novellæ olivarum
in circuitu mensæ tuæ.
Ecce sic benedicetur homo,
qui timet Dominum.
Benedicat tibi Dominus ex Sion,
et videas bona Ierusalem
omnibus diebus vitæ tuæ;
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 12-21
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; super omnia autem hæc: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
Mulieres, subditæ estote viris, sicut oportet in Domino. Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas. Filii, obœdite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
Allelúia
Pax Christi dominétur in córdibus vestris; verbum Christi hábitet in vobis abundánter.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 2, 13-15.19-23
FRA •
L/F •
CMT
Cum recessissent Magi, ecce angelus Domini apparet in somnis Ioseph dicens: « Surge et accipe puerum et matrem eius et fuge in Ægyptum et esto ibi, usque dum dicam tibi; futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum ». Qui consurgens accepit puerum et matrem eius nocte et recessit in Ægyptum et erat ibi usque ad obitum Herodis, ut adimpleretur, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ex Ægypto vocavi filium meum ».
Defuncto autem Herode, ecce apparet angelus Domini in somnis Ioseph in Ægypto dicens: « Surge et accipe puerum et matrem eius et vade in terram Israel; defuncti sunt enim, qui quærebant animam pueri ». Qui surgens accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Audiens autem quia Archelaus regnaret in Iudæa pro Herode patre suo, timuit illuc ire; et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ et veniens habitavit in civitate, quæ vocatur Nazareth, ut adimpleretur, quod dictum est per Prophetas: « Nazaræus vocabitur ».