Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica I
Adventus - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 2, 1-5 FRA  L/F  CMT
Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ierusalem.
Et erit in novissimis diebus præparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes. Et ibunt populi multi et dicent: « Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius »; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prœlium.
Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
Psalmus responsorius 122(121), 1-2, 4-5, 6-7, 8-9 FRA  L/F  CMT
R/ In domum Dómini lætántes íbimus.
Lætatus sum in eo, quod dixerunt mihi:
« In domum Domini ibimus ».
Stantes iam sunt pedes nostri
in portis tuis, Ierusalem.
 
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini,
testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes ad iudicium,
sedes domus David.
 
Rogate, quæ ad pacem sunt Ierusalem,
Securi sint diligentes te!
Fiat pax in muris tuis,
et securitas in turribus tuis! ».
 
Propter fratres meos et proximos meos
loquar: « Pax in te! ».
Propter domum Domini Dei nostri
exquiram bona tibi.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 13, 11-14a FRA  L/F  CMT
Fratres:
Scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus.
Nox processit, dies autem appropiavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comissationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et æmulatione; sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in concupiscentiis.
Allelúia
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 24, 37-44 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Sicut dies Noe, ita erit adventus Filii hominis. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo introivit in arcam Noe, et non cognoverunt, donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus Filii hominis. Tunc duo erunt in agro: unus assumitur, et unus relinquitur; duæ molentes in mola: una assumitur, et una relinquitur.
Vigilate ergo, quia nescitis qua die Dominus vester venturus sit. Illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique et non sineret perfodi domum suam. Ideo et vos estote parati, quia, qua nescitis hora, Filius hominis venturus est ».
Credo