Dominica II
Adventus - Anno B
Léctio libri Isaíæ prophétæ 40, 1-5.9-11
FRA •
L/F •
CMT
« Consolamini, consolamini populum meum, dicit Deus vester. Loquimini ad cor Ierusalem et clamate ad eam, quoniam completa est militia eius, expiata est iniquitas illius; suscepit de manu Domini duplicia pro omnibus peccatis suis ».
Vox clamantis: « In deserto parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri. Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: et revelabitur gloria Domini, et videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est ».
Super montem excelsum ascende, tu, quæ evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam, quæ evangelizas Ierusalem; exalta, noli timere; dic civitatibus Iudæ: « Ecce Deus vester, ecce Dominus Deus in virtute venit, et brachium eius dominatur: ecce merces eius cum eo, et præmium illius coram illo. Sicut pastor gregem suum pascit, in brachio suo congregat agnos et in sinu suo levat; fetas ipse portat ».
Psalmus responsorius 85(84), 9ab-10, 11-12, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam, et salutáre tuum da nobis.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Petri apóstoli 3, 8-14
FRA •
L/F •
CMT
Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. Non tardat Dominus promissionem, sicut quidam tarditatem existimant, sed patienter agit in vos nolens aliquos perire, sed omnes ad pænitentiam reverti. Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quæ in ea invenientur.
Cum hæc omnia ita dissolvenda sint, quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus, exspectantes et properantes adventum diei Dei, propter quam cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent! Novos vero cælos et terram novam secundum promissum ipsius exspectamus, in quibus iustitia habitat.
Propter quod, carissimi, hæc exspectantes satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace.
Allelúia
Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius; vidébit omnis caro salutáre Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 1, 1-8
FRA •
L/F •
CMT
Initium Evangelii Iesu Christi Filii Dei.
Sicut scriptum est in Isaia propheta: « Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam; vox clamantis in deserto: «Parate viam Domini, rectas facite semitas eius» », fuit Ioannes Baptista in deserto prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum. Et egrediebatur ad illum omnis Iudææ regio et Hierosolymitæ universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentes peccata sua.
Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat. Et prædicabat dicens: « Venit fortior me post me, cuius non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum eius. Ego baptizavi vos aqua; ille vero baptizabit vos in Spiritu Sancto ».