Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Adventus - Anno C
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Baruch prophétæ 5, 1-9 FRA  L/F  CMT
Exue te, Ierusalem, stola luctus et vexationis tuæ et indue te decore eius, quæ a Deo tibi data est gloriæ in æternum. Circumda te diploide iustitiæ, quæ a Deo est, et impone mitram capiti tuo gloriæ Æterni. Deus enim ostendet omni, quod sub cælo est, splendorem tuum. Vocabitur enim nomen tuum a Deo in æternum: Pax iustitiæ et Gloria culturæ Dei.
Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. Exierunt enim abs te pedites abducti ab inimicis; inducet autem illos ad te portatos cum gloria sicut thronum regni; constituit enim Deus humiliare omnem montem excelsum et rupes perennes et convalles implere ad æqualitatem terræ, ut ingrediatur Israel in securitate gloriæ Dei.
Obumbrabunt autem et silvæ et omne lignum suavitatis Israel ex præcepto Dei. Præibit enim Deus Israel cum lætitia in lumine maiestatis suæ, cum misericordia et iustitia, quæ est ab ipso.
Psalmus responsorius 126(125), 1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Magnificávit Dóminus fácere nobíscum; facti sumus lætántes.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
 
Tunc dicebant inter gentes:
« Magnificavit Dominus facere cum eis ».
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
 
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
 
Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 4-6.8-11 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens super communione vestra in Evangelio a prima die usque nunc; confidens hoc ipsum, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu, ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi, repleti fructu iustitiæ, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
Allelúia
Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius; vidébit omnis caro salutáre Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 3, 1-6 FRA  L/F  CMT
Anno quinto decimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Iudæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre eius tetrarcha Iturææ et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha, sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super Ioannem Zachariæ filium in deserto.
Et venit in omnem regionem circa Iordanem prædicans baptismum pænitentiæ in remissionem peccatorum, sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ:
« Vox clamantis in deserto: «Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: et videbit omnis caro salutare Dei» ».
Credo