Feria II - Hebd II
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 35, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Lætentur deserta et invia, et exsultet solitudo et floreat quasi lilium. Germinet et exsultet lætabunda et laudans. Gloria Libani data est ei, decor Carmeli et Saron; ipsi videbunt gloriam Domini, maiestatem Dei nostri.
Confortate manus dissolutas et genua debilia roborate. Dicite pusillanimis: « Confortamini, nolite timere! Ecce Deus vester, ultio veniet, retributio Dei; ipse veniet et salvabit vos ».
Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquæ, et torrentes in solitudine. Et terra arida erit in stagnum, et sitiens in fontes aquarum; in cubilibus, in quibus dracones habitabant, erit locus calami et iunci.
Et erit ibi semita et via; et via sancta vocabitur: non transibit per eam pollutus; et erit eis directa via, ita ut stulti non errent per eam. Non erit ibi leo, et rapax bestia non ascendet per eam nec invenietur ibi; et ambulabunt, qui liberati fuerint, et redempti a Domino revertentur. Et venient in Sion cum laude, et lætitia sempiterna super caput eorum: gaudium et lætitiam obtinebunt, et fugiet mæror et gemitus.
Psalmus responsorius 85(84), 9ab-10, 11-12, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ecce Deus noster véniet et salvábit nos.
Audiam, quid loquatur Dominus Deus,
quoniam loquetur pacem ad plebem suam et sanctos suos
Vere prope timentes eum salutare ipsius,
ut inhabitet gloria in terra nostra.
Misericordia et veritas obviaverunt sibi,
iustitia et pax osculatæ sunt.
Veritas de terra orta est,
et iustitia de cælo prospexit.
Etenim Dominus dabit benignitatem,
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustitia ante eum ambulabit
et ponet in via gressus suos.
Allelúia
Ecce véniet Rex, Dóminus terræ, et ipse áuferet iugum captivitátis nostræ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 17-26
FRA •
L/F •
CMT
In una dierum, erat Iesus docens, et erant pharisæi sedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ et Iudææ et Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.
Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus, et quærebant eum inferre et ponere ante eum. Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: « Homo, remittuntur tibi peccata tua ».
Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi dicentes: « Quis est hic, qui loquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ».
Ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: « Quid cogitatis in cordibus vestris? Quid est facilius, dicere: «Dimittuntur tibi peccata tua», an dicere: «Surge et ambula»? Ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico — : Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ». Et confestim surgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificans Deum.
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: « Vidimus mirabilia hodie ».