Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica III
Adventus - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 61, 1-2a.10-11 FRA  L/F  CMT
Spiritus Domini Dei super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum læta mansuetis misit me, ut mederer contritis corde et prædicarem captivis liberationem et clausis apertionem; ut prædicarem annum placabilem Domino.
Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis et indumento iustitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis. Sicut enim terra profert germen suum, et sicut hortus semen suum germinat, sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus.
Psalmus responsorius: Evangélii secúndum Lucam 1, 46-48, 49-50, 53-54 - Magnificat FRA  L/F  CMT
R/ Exsúltat ánima mea in Deo meo.
Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillæ suæ.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
 
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum.
 
Esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiæ.
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 5, 16-24 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite; hæc enim voluntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere; omnia autem probate, quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos.
Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia, et integer spiritus vester et anima et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur. Fidelis est, qui vocat vos, qui etiam faciet.
Allelúia
Spíritus Dómini super me; evangelizáre paupéribus misit me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Ioánnem 1, 6-8.19-28 FRA  L/F  CMT
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes; hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudæi ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: « Tu quis es? ». Et confessus est et non negavit; et confessus est: « Non sum ego Christus ».
Et interrogaverunt eum: « Quid ergo? Elias es tu? ».
Et dicit: « Non sum ».
« Propheta es tu? ».
Et respondit: « Non ».
Dixerunt ergo ei: « Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ».
Ait: « Ego vox clamantis in deserto: «Dirigite viam Domini», sicut dixit Isaias propheta ».
Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis; et interrogaverunt eum et dixerunt ei: « Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ».
Respondit eis Ioannes dicens: « Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ».
Hæc in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
Credo