Feria V - Hebd III
Adventus
Léctio libri Isaíæ prophétæ 54, 1-10
FRA •
L/F •
CMT
Exsulta, sterilis, quæ non peperisti, lætare, gaude, quæ non parturisti, quoniam multi sunt filii desertæ magis quam filii nuptæ, dicit Dominus. Dilata locum tentorii tui et pelles tabernaculorum tuorum extende, ne parcas; longos fac funiculos tuos et clavos tuos consolida. Ad dexteram enim et ad lævam penetrabis, et semen tuum hereditabit gentes, quæ civitates desertas inhabitabunt.
Noli timere, quia non confunderis, neque erubescas, quia non te pudebit; nam confusionis adulescentiæ tuæ oblivisceris et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis amplius. Qui enim fecit te, erit sponsus tuus, Dominus exercituum nomen eius; et redemptor tuus Sanctus Israel, Deus omnis terræ vocabitur.
Quia ut mulierem derelictam et mærentem spiritu vocavit te Dominus, et uxorem ab adulescentia abiectam dixit Deus tuus. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui, dixit redemptor tuus Dominus.
Sicut in diebus Noe istud mihi est, cui iuravi, ne inducerem aquas Noe ultra supra terram; sic iuravi, ut non irascar tibi et non increpem te. Montes enim recedent, et colles movebuntur, misericordia autem mea non recedet a te, et fœdus pacis meæ non movebitur, dixit miserator tuus Dominus.
Psalmus responsorius 30(29), 2.4, 5-6, 11-12a.13b
FRA •
L/F •
CMT
R/ Exaltábo te, Dómine, quóniam extraxísti me.
Exaltabo te, Domine, quoniam extraxisti me
nec delectasti inimicos meos super me.
Domine, eduxisti ab inferno animam meam,
vivificasti me, ut non descenderem in lacum.
Psallite Domino, sancti eius,
et confitemini memoriæ sanctitatis eius.
Quoniam ad momentum indignatio eius,
et per vitam voluntas eius.
Ad vesperum demoratur fletus,
ad matutinum lætitia.
Audivit Dominus et misertus est mei,
Dominus factus est adiutor meus.
Convertisti planctum meum in choros mihi,
Domine Deus meus, in æternum confitebor tibi.
Allelúia
Paráte viam Dómini, rectas fácite sémitas eius; vidébit omnis caro salutáre Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 24-30
FRA •
L/F •
CMT
Cum discessissent nuntii Ioannis, cœpit Iesus dicere de Ioanne ad turbas:
« Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. Sed quid existis videre? Prophetam? Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. Hic est, de quo scriptum est: «Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te».
Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor est in regno Dei, maior est illo.
Et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; pharisæi autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo.