Dominica IV
Adventus - Anno A
Léctio libri Isaíæ prophétæ 7, 10-14
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Achaz dicens: « Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni sive in excelsum supra ».
Et dixit Achaz: « Non petam et non tentabo Dominum ».
Et dixit: « Audite ergo, domus David; numquid parum vobis est molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum. Ecce, virgo concipiet et pariet filium et vocabit nomen eius Emmanuel ».
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Introíbit Dóminus: ipse est rex glóriæ.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 1, 1-7
FRA •
L/F •
CMT
Paulus servus Christi Iesu, vocatus apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ex semine David secundum carnem, qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, per quem accepimus gratiam et apostolatum ad obœditionem fidei in omnibus gentibus pro nomine eius, in quibus estis et vos vocati Iesu Christi, omnibus, qui sunt Romæ dilectis Dei, vocatis sanctis: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Allelúia
Ecce virgo in útero habébit et páriet fílium; et vocábunt nomen eius Emmánuel, Nobíscum-Deus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 1, 18-24
FRA •
L/F •
CMT
Iesu Christi generatio sic erat.
Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: « Ioseph fili David, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est; pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ».
Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur id, quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: « Ecce, virgo in utero habebit et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel », quod est interpretatum Nobiscum Deus.
Exsurgens autem Ioseph a somno fecit, sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit coniugem suam.