Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica IV
Adventus - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri secúndi Samuélis 7, 1-5.8b-12.14a.16 FRA  L/F  CMT
Factum est cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: « Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? ».
Dixitque Nathan ad regem: « Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est ».
Factum est autem in nocte illa, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: « Vade et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israel, et fui tecum in omnibus, ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua; fecique tibi nomen grande iuxta nomen magnorum, qui sunt in terra. Et ponam locum populo meo Israel et plantabo eum, et habitabit in eo et non turbabitur amplius; nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis.
Prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium.
Et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter ».
Psalmus responsorius 89(88), 2-3, 4-5, 27.29 FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdias tuas, Dómine, in ætérnum cantábo.
Misericordias Domini in æternum cantabo;
in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo.
Quoniam dixisti: « In æternum misericordia ædificabitur »,
in cælis firmabitur veritas tua.
 
« Disposui testamentum electo meo,
iuravi David servo meo:
Usque in æternum confirmabo semen tuum
et ædificabo in generationem et generationem sedem tuam ».
 
Ipse invocabit me: “Pater meus es tu,
Deus meus et refugium salutis meæ”.
In æternum servabo illi misericordiam meam;
et testamentum meum fidele ipsi.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 16, 25-27 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Ei qui potens est vos confirmare iuxta Evangelium meum et prædicationem Iesu Christi secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti, manifestati autem nunc, et per scripturas Prophetarum secundum præceptum æterni Dei ad obœditionem fidei in cunctis gentibus patefacti, soli sapienti Deo per Iesum Christum, cui gloria in sæcula. Amen.
Allelúia
Ecce ancílla Dómini: fiat míhi secúndum verbum tuum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 1, 26-38 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth, ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria.
Et ingressus ad eam dixit: « Ave, gratia plena, Dominus tecum ». Ipsa autem turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio.
Et ait angelus ei: « Ne timeas, Maria; invenisti enim gratiam apud Deum. Et ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, et regnabit super domum Iacob in æternum, et regni eius non erit finis ».
Dixit autem Maria ad angelum: « Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? ».
Et respondens angelus dixit ei: « Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi: ideoque et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua, et hic mensis est sextus illi, quæ vocatur sterilis, quia non erit impossibile apud Deum omne verbum ».
Dixit autem Maria: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum ». Et discessit ab illa angelus.
Credo