Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd prima
Tempus quadragesimæ
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 55, 10-11 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus:
« Quomodo descendit imber et nix de cælo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum, quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet, quæcumque volui, et prosperabitur in his, ad quæ misi illud ».
Psalmus responsorius 34(33), 4-5, 6-7, 16-17, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Ex ómnibus tribulatiónibus eórum Deus líberat iustos.
Magnificate Dominum mecum,
et exaltemus nomen eius in idipsum.
Exquisivi Dominum, et exaudivit me
et ex omnibus terroribus meis eripuit me.
 
Respicite ad eum, et illuminamini,
et facies vestræ non confundentur.
Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum
et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum.
 
Oculi Domini super iustos,
et aures eius in clamorem eorum.
Vultus autem Domini super facientes mala,
ut perdat de terra memoriam eorum.
 
Clamaverunt, et Dominus exaudivit
et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.
Iuxta est Dominus iis, qui contrito sunt corde,
et confractos spiritu salvabit.
Non in pane solo vivet homo, sed in omni verbo quod procédit de ore Dei.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 6, 7-15 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Orantes nolite multum loqui sicut ethnici; putant enim quia in multiloquio suo exaudiantur. Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. Sic ergo vos orabitis:
Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua, sicut in cælo, et in terra. Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie; et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a Malo.
Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et vobis Pater vester cælestis; si autem non dimiseritis hominibus, nec Pater vester dimittet peccata vestra ».
Ad Offertorium