Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Tempus quadragesimæ - Anno A
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 12, 1-4a FRA  L/F  CMT
Dixit Dominus ad Abram: « Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universæ cognationes terræ! ».
Egressus est itaque Abram, sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot.
Psalmus responsorius 33(32), 4-5, 18-19, 20.22 FRA  L/F  CMT
R/ Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
 
Anima nostra sustinet Dominum,
quoniam adiutor et protector noster est;
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,
quemadmodum speravimus in te.
Léctio Epístolæ secúndæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 1, 8b-10 FRA  L/F  CMT
Carissime:
Collabora Evangelio secundum virtutem Dei, qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia; manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per Evangelium.
In splendénti nube, patérna vox audíta est: « Hic est Fílius meus diléctus; ipsum audíte ».
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 17, 1-9 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum. Et transfiguratus est ante eos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt alba sicut lux. Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: « Domine, bonum est nos hic esse. Si vis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ».
Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ». Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.
Et accessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: « Surgite et nolite timere ». Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Iesus dicens: « Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ».
Credo