Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica II
Tempus quadragesimæ - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 22, 1-2.9a.10-13.15-18 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: « Abraham ».
Ille respondit: « Adsum ».
Ait: « Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ».
Et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo ædificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum.
Et ecce angelus Domini de cælo clamavit: « Abraham, Abraham ».
Qui respondit: « Adsum ».
Dixitque: « Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ».
Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres hærentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.
Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de cælo et dixit: « Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli et velut arenam, quæ est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ, quia obœdisti voci meæ ».
Psalmus responsorius 116, 10.15, 16-17, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Ambulábo coram Dómino, in regióne vivórum.
Credidi, etiam cum locutus sum:
« Ego humiliatus sum nimis ».
Pretiosa in conspectu Domini
mors sanctorum eius.
 
O Domine, ego servus tuus,
ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.
Dirupisti vincula mea:
tibi sacrificabo hostiam laudis,
et nomen Domini invocabo.
 
Vota mea Domino reddam
coram omni populo eius,
in atriis domus Domini,
in medio tui, Ierusalem.
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 31b-34 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
In splendénti nube, patérna vox audíta est: « Hic est Fílius meus diléctus ; ipsum audíte ».
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 2-10 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis; et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.
Et respondens Petrus ait Iesu: « Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliæ unum ». Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: « Hic est Filius meus dilectus; audite illum ». Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.
Et descendentibus illis de monte, præcepit illis, ne cui, quæ vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: « a mortuis resurgere ».
Credo