Feria VI - Hebd secunda
Tempus quadragesimæ
Léctio libri Génesis 37, 3-4.12-13a.17b-28
FRA •
L/F •
CMT
Israel diligebat Ioseph super omnes filios suos, eo quod in senectute genuisset eum; fecitque ei tunicam talarem. Videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur, oderant eum nec poterant ei quidquam pacifice loqui.
Cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sichem, dixit Israel ad Ioseph: « Fratres tui pascunt oves in Sichimis; veni, mittam te ad eos ». Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain.
Qui cum vidissent eum procul, antequam accederet ad eos, cogitaverunt illum occidere. Et mutuo loquebantur: « Ecce somniator venit; venite, occidamus eum et mittamus in unam cisternarum dicemusque: Fera pessima devoravit eum. Et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua ».
Audiens autem hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dixit: « Non interficiamus animam eius ». Et dixit ad eos: « Non effundatis sanguinem; sed proicite eum in cisternam hanc, quæ est in solitudine, manusque vestras servate innoxias ». Hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo.
Confestim igitur, ut pervenit ad fratres suos, nudaverunt eum tunica talari miseruntque eum in cisternam, quæ non habebat aquam.
Et sederunt, ut comederent panem. Attollentes autem oculos viderunt Ismælitas viatores venire de Galaad et camelos eorum portantes tragacanthum et masticem et ladanum in Ægyptum. Dixit ergo Iudas fratribus suis: « Quid nobis prodest, si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius? Melius est ut vendatur Ismælitis, et manus nostræ non polluantur; frater enim et caro nostra est ». Acquieverunt fratres sermonibus illius.
Et prætereuntibus Madianitis negotiatoribus, extrahentes Ioseph de cisterna, vendiderunt eum Ismælitis viginti argenteis. Qui duxerunt eum in Ægyptum.
Psalmus responsorius 105(104), 16-17, 18-19, 20-21
FRA •
L/F •
CMT
R/ Mementóte mirabílium quæ fecit Dóminus.
Et vocavit famem super terram
et omne baculum panis contrivit.
Misit ante eos virum,
in servum venumdatus est Ioseph.
Strinxerunt in compedibus pedes eius,
in ferrum intravit collum eius,
donec veniret verbum eius,
eloquium Domini purgaret eum.
Misit rex et solvit eum,
princeps populorum, et dimisit eum;
constituit eum dominum domus suæ
et principem omnis possessionis suæ.
Sic enim diléxit Deus mundum, ut Fílium suum unigénitum daret; omnis qui credit in eum habet vitam ætérnam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 21, 33-43.45-46
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus principibus sacerdotum et senioribus populi:
« Aliam parabolam audite. Homo erat pater familias, qui plantavit vineam et sæpem circumdedit ei et fodit in ea torcular et ædificavit turrim et locavit eam agricolis et peregre profectus est.
Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus eius. Et agricolæ, apprehensis servis eius, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
Novissime autem misit ad eos filium suum dicens: «Verebuntur filium meum». Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se: «Hic est heres. Venite, occidamus eum et habebimus hereditatem eius». Et apprehensum eum eiecerunt extra vineam et occiderunt.
Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis? ».
Aiunt illi: « Malos male perdet et vineam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis ».
Dicit illis Iesus: « Numquam legistis in Scripturis: "Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli; a Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris"? Ideo dico vobis quia auferetur a vobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius ».
Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas eius, cognoverunt quod de ipsis diceret; et quærentes eum tenere, timuerunt turbas, quoniam sicut prophetam eum habebant.